# Ludvig Holberg (1684-1751) Nicolai Klimii Iter Subterraneum (1741) 1.308-310

Holberg, Ludvig Holberg (1684-1751) Nicolai Klimii Iter Subterraneum (1741), Lines 1.308-1.310. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/holberg/ludvig-holberg-1684-1751-nicolai-klimii-iter-subterraneum-1741/1.308

Postquam temporis non nihil quieti dederam, itineri me reddens, peragravi regiones nonnullas, quas silentio praetereo, cum pauca ibi insolita, et a vulgaribus rebus abhorrentia, occurrerent. Credebam tunc, finem esse rerum mirabilium, quas globus Nazar producit. At, cum in terram Cabac dictam ingrederer, nova oculis sistuntur monstra ac ea, quae fidem omnem excedere videntur. Inter huius regionis incolas nonnulli sunt acephali, sine capitibus nati. Iidem per os in medio pectore positum loquuntur. Hanc ob causam, et ob istud naturae vitium, a muneribus difficilioribus, et quae cerebrum poscunt, abstineant, cum negotia maioris ponderis acephalis committi nequeant. Officia ista, ad quae admitti solent, aulica plerumque sunt. Sic cambellani, aulae magistri, gynaeceorum praefecti, et apparitores plerique e centuriis eorum, qui absque capite sunt, desumuntur. Ex iisdem etiam creantur pedelli, aeditui, aliique, quorum officia sine cerebro peragi quodammodo possunt.
In Senatum quoque nonnulli, speciali magistratus favore, et propter merita parentum, recipiuntur, id quod absque reipublicae detrimento nonnunquam fieri potest. Docet enim experientia, in paucis senatoribus totam residere senatus auctoritatem, caeterosque numerum tantum implere, ac ad ea signanda aut subscribenda, quae ab aliis concluduntur, adhiberi. Ita hoc tempore in senatu urbis duo erant assessores, sine capite nati, qui tamen senatoriis stipendiis fruebantur. Nam licet sensibus, ob naturalem defectum, essent destituti, adsensum tamen dabant, et suffragia cum aliis ferebant, feliciores in eo collegis, quod nemo, qui causa excideret, acephalis succenseret, sed in caeteros omnem bilem evomeret. Et patuit inde, tutius interdum esse, sine capite nasci. Civitas haec paucis huius globi urbibus magnificentia ac nitore cedit. Aulam habet, universitatem et splendida templa.
In duabus, quas mox intravi, provinciis, Cambara, scilicet et Spelek, incolae omnes sunt tiliae. In eo vero differunt, quod illi ultra quatuor annos vitae tempora non extendant, his vero longe productius aevum contingat, nam vulgo ultra quadringentos annos vitam protrahunt. Hinc multos videas avos, proavos, abavos et atavos; audias fabulas veteres sermonesque maiorum, cumque veneris illo, putes te ante aliquot saecula natum. Quantum illorum sortem miserabar, tantum hos felices praedicabam. At, postquam statum utriusque gentis curatius examinaveram, iudicio me deceptum animadverti.

---

Holberg, LUDVIG HOLBERG (1684-1751) NICOLAI KLIMII ITER SUBTERRANEUM (1741). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/holberg.html.
