# Ludvig Holberg (1684-1751) Nicolai Klimii Iter Subterraneum (1741) 1.329-331

Holberg, Ludvig Holberg (1684-1751) Nicolai Klimii Iter Subterraneum (1741), Lines 1.329-1.331. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/holberg/ludvig-holberg-1684-1751-nicolai-klimii-iter-subterraneum-1741/1.329

Relicta terra athea, et asperi montis iugo superato, deferor ad urbem Bracmat, in planitie, ad montis radices sitam. Incolae huius urbis iuniperi sunt. Primus, quem obvium habui, tota in me corporis mole ruens, humi supinum prostravit, cumque causam huius adventitiae quaererem, veniam conceptissimis verbis rogat. Mox alter palum, quem dextra tenebat, lateri praetereuntis impingens, elumbem me paene fecit. Imprudentiam quoque hic causatur, ingenti verborum syrmate culpam deprecans. Caecam igitur aut luscam hanc gentem suspicatus, occursum praetereuntium solicite vitabam.
At vitium istud oritur ex acuto nimis nonnullorum visu, quo fit, ut remotiora, quae alios latent, discernant, propiora vero, ac quae ante pedes posita sunt, prae nimia oculorum acie non videant. Hi vulgo dicuntur Makkatti, et studiis transcendentalibus, et astronomiae plerumque operantur. Nam in rebus terrestribus, ob lumina nimis arguta, nullius fere usus sunt, quoniam minutiarum perspicacissimi observatores, in rebus solidis caecutiant. In metallifodinis tamen examinandis opera eorundem utitur respublica, nam qui terrae superficiem non vident, ea, quae sub cortice eiusdem latent, perspiciunt. Didici hinc dari nonnullos, qui ob lumen nimis lynceum caecutientes plus viderent, si minus acute viderent.
Superato abrupto ac difficillimi ascensus monte, terram ingredior M�tak, cuius metropolis speciem praebet saliceti, cum incolas habeat salices. In forum delatus, robustum quendam iuvenem conspicor, sella Patrocliana sedentem, ac misericordiam senatus implorantem. Sciscitanti mihi, quid rei esset, respondetur: maleficum esse, cui hodie decima quinta dabitur dosis. Perculsus hoc responso, digredior, solutionem aenigmatis ab hospite meo paulo post petens. Ille vero ita fari exorsus est: Flagella, stigmata, cruces et id genus alias poenas, quibus vicinae gentes scelera co�rcent, penitus nos ignoramus, quippe vitia non tam punire, quam vitiosos emendare conamur. Noxius iste, quem in publica sella nuper sedentem vidisti, auctor est insulsus, qui ob pruritum scribendi, quem neque legibus, neque admonitionibus co�rcere potuit senatus, iam publicae poenae, sive medicinae subiicitur, et pergent censores urbis, qui omnes medicinae Doctores sunt, crebris purgationibus eundem macerare, donec fomite libidinis restincto scribere cesset.

---

Holberg, LUDVIG HOLBERG (1684-1751) NICOLAI KLIMII ITER SUBTERRANEUM (1741). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/holberg.html.
