Latin
Lines 1.332-1.341
Holberg, Ludvig Holberg (1684-1751) Nicolai Klimii Iter Subterraneum (1741) 1.332-341
Not analysed yet
Vix finito sermone ad publicum pharmacopolium ducor, ubi cum ingenti animi stupore ordine dispositas videbam pyxides, his titulis signatas:
PULVIS AVARITIAE.
PILULAE LIBIDINIS.
TINCTURA SAEVITIAE.
LENITIVUM, sive INFUSIO TEMPERANS CONTRA AMBITIONEM.
CORTEX CONTRA VOLUPTATEM. etc.
Exprimere non possum, quantas hae praestigae cerebri vertigines mihi pepererint. Sed in ecstasin plane coniectus fui, cum viderem manuscriptorum quorundam fasciculos his titulis: SERMO MAG. PISAGI, CUIUS MATUTINA LECTIO SEX SEDES SIVE RESOLUTIONES ALVI PRAESTAT. MEDITATIONES DOCT. IUKESI, QUAE INSOMNIIS MEDENTUR! etc.
Valde igitur paradoxam hanc gentem videbam, et, ut virtutem horum medicaminum curatius examinarem, librum primum aperui. Insulse adeo erat scriptus, ut ad primae sectionis lectionem oscitarem, et, cum legere pergerem, murmura intestinorum, et mox tormenta sentirem. Hinc, cum optime mihi valenti purgatione alvi non esset opus, abiecto libro, in pedes me coniicio. Videbam hinc, nihil in mundo plane esse inutile, et libros maxime insipidos, non omni usu esse destitutos. Didici porro, gentem hanc, licet mire paradoxam, non tamen plane stultam esse. Testatus est hospes meus, diris se insomniis diu vexatum, e sola Doct. Iukesi lectione convaluisse, tantamque huius libri esse virtutem, ut ipsam vigilantiam stertentem reddat.
His et aliis auditis, miris cogitationum aestibus agitabar. At ne circuli pristinae meae philosophiae penitus turbarentur, terram ocius relinquo, et sane, quod commodum mihi accidit, diutius his cogitationibus immorari non permiserunt nova aliarum gentium prodigia et occurrentia passim phaenomena. Defunctus vero itinere circa hunc globum, cum philosophiam M�tacianam curiosius rimarer, artem medendi, quam profitetur haec gens, non plane reiiciendam iudicavi. Saepe enim expertus sum, in Europa nostra dari libros, qui vomitionem, alvi solutionem aut somnum legentibus pariunt.
At, quod ad morbos animi attinet, principiis M�tacianis subscribere non sustineo, quamvis fatear, dari infirmitates corporis nonnullas, quas cum morbis animi confundimus, uti prudenter monuit poeta quidam nostri orbis subsequenti epigrammate : Sexte, diu mecum morbo vexaris eodem, Humores acres nos cruciare solent Cum mihi sit morbus circa praecordia versans, Exosus, querulus difficilisque vocor At, te aegrotantem plorant, miserantur amici, In pedibus morbi vis quia tota sedet. Comiter excusant te, cum saltare recusas, Immunem clamant, namque podagra tenet. Inter convivas at me cantare negantem, Fastosum, querulum difficilemque vocant, Cum minus ardua res tibi sit saltatio, Sexte, Quam sit cardiaco psallere saepe mihi.