# Ludvig Holberg (1684-1751) Nicolai Klimii Iter Subterraneum (1741) 1.348-354

Holberg, Ludvig Holberg (1684-1751) Nicolai Klimii Iter Subterraneum (1741), Lines 1.348-1.354. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/holberg/ludvig-holberg-1684-1751-nicolai-klimii-iter-subterraneum-1741/1.348

Dum aberat hospes, aedes passim circumreptans, in bibliothecam quandam incidi. Ampla satis ac instructa erat, si numerum, tenuis vero ac inops, si pondus librorum spectes. Inter libros, qui nitidissime compacti erant, notabam sequentes:
1. Descriptio Templi Cathedralis. 24 volumina.
2. Obsidio arcis Pehunc . . . 36 volumina.
3. De usu herbae Slac . . . 13 volumina.
4. Oratio funebris in obitum Senatoris Iaksi. 18 volumina.
Reversus hospes statum mihi urbis delineavit, unde conieci, plura a dormientibus Mikrokianis, quam a perpetuo vigilantibus Makrokianis peragi negotia, cum nucleos illi arripiunt, hi vero in cortice et putamine ludunt. Sunt quoque cupressi huius regionis incolae, et externa corporis specie, si frontium tubera excipias, parum a Mikrokianis differunt. Sanguinem tamen aut succum non habent, qualem aliae huius globi animatae arbores. At loco sanguinis per venas fluit crassior quidam liquor, qui virtute mercuriali praeditus est. Et sunt, qui verum ac genuinum mercurium autumant, cum in thermometris eundem effectum producat.
Bidui itinere ab hac terra distat respublica Siklok, quae in duas foederatas societates, sed sub diversis ac oppositis legibus viventes, subdividitur. Prima dicitur Miho, condita a Mihac, insigni olim legislatore, et inter subterraneos altero Lycurgo. Legibus hic in primis sumptuariis rempublicam firmaturus, omnem luxum severe cohibuit. Hinc societas ista, ob continentiam, ac parsimoniam, nova dici meretur Sparta. At mirabar, in republica optime constituta, et legum praestantia superbiente, tot dari mendicos: nam, quocunque se vertebat oculus, arbor erat stipem petens, adeo, ut nullum iter viatori sit molestius. Curatius statum reipublicae perpendens, didici, ex ipsa incolarum continentia miserias hasce fluere. Omni enim luxu proscripto, et opulentioribus genium defraudantibus, desidem, inertem ac mendicam vitam agit plebs, cum nihil habeat, unde quaestum faciat. Didici hinc, tenacitatem ac parsimoniam eundem in rebus politicis effectum, quem obstructio sanguinis in corpore humano parit, producere.

---

Holberg, LUDVIG HOLBERG (1684-1751) NICOLAI KLIMII ITER SUBTERRANEUM (1741). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/holberg.html.
