# Ludvig Holberg (1684-1751) Nicolai Klimii Iter Subterraneum (1741) 1.366-370

Holberg, Ludvig Holberg (1684-1751) Nicolai Klimii Iter Subterraneum (1741), Lines 1.366-1.370. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/holberg/ludvig-holberg-1684-1751-nicolai-klimii-iter-subterraneum-1741/1.366

Quot cives in hac urbe, tot rigidi Catones, ac morum erant censores. Cuncti per plateas ambulant obstipis capitibus, ac demissis ramis, contra vanitatem mundi perpetuo declamantes, ac quamvis innoxiam voluptatem damnantes: omnia enim severe reprehendunt usque ad gestus et risus, perpetuisque censuris ac atra verborum fuligine, sanctitatis nomen ementiuntur omnes. Et cum fessus ego et exhaustus tot laboribus, innoxiis ludis animum fovere ac erigere vellem, male eo nomine passim audiebam, adeo, ut quaevis domus rigidum mihi tribunal, coram quo peccatorum confessio fieret, videretur. Nonnulli, cum monitis ac castigationibus parum me moveri viderent, tanquam pestem, aut aliam aeque contagiosam luem, me fugiebant.
In morositarem huius gentis fusius commentari supersedeo: afferam unum tantum exemplum, quod Tumbacorum characterem graphice exprimit, et unde de caeteris facile fiat coniectura. Oleaster quidam, olim, dum uterque Potu fuimus, mihi familiaris, me forte cauponam quandam praetereuntem conspicatus, intrare iubet. Et cum audivisset, genio me nonnihil indulgere, tanta acerbitate in mores et vitam meam invectus est, ut comae mihi stare, membraque tremere coeperint. At, dum ista fulmina vibrat Cato noster, unum atque alterum poculum identidem hausimus, donec ebrii ambo in terram supini cadimus, et ab accurrentibus domum semimortui trahimur. Exhalata crapula, cum experrectus ad me ipsum redirem, indolem huius religionis serio examinabam, ac patuit tunc, zelum gentis, e vitiosis potius humoribus, ac bile, quam a vero pietatis motu fluere. Nemini tamen hic mentem meam indicavi, sed tacitus paulo post abii.
Post duorum mensium intercapedinem, domum tandem redii, valde fatigatus, nam succisi e continua ambulatione poplites vix membra sustinebant. Ingressus urbem Potu decimo die mensis Esculi, ephemerides meas Principi statim humillime obtuli, quas sua Serenitas mox typis evulgari iussit. (Notandum est, typographiae artem, cuius inventores se iactant Europaei ac Seres, longe antiquiorem hic esse.)
Itinerarium Potuanis ad palatum adeo fuit, ut crebra eiusdem lectione satiari nequirent. Currebant per cunctas urbis regiones ac vicos cum hisce ephemeridibus arbusculae, vociferantes:
ITINERARIUM CURSORIS AULICI SCABBAE CIRCA TOTUM ORBEM.

---

Holberg, LUDVIG HOLBERG (1684-1751) NICOLAI KLIMII ITER SUBTERRANEUM (1741). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/holberg.html.
