Latin
Lines 1.375-1.382
Holberg, Ludvig Holberg (1684-1751) Nicolai Klimii Iter Subterraneum (1741) 1.375-382
Not analysed yet
Paulo ante novissimum iter, statum huius Principatus studiose examinaveram, visurus, ecquid vitia, quibus maxime laborabat, detegerem, ac simul, quaenam remedia essent adhibenda. E statu Provinciae Coklekuanae didiceram, nutare rempublicam, ob mulierum ad munera publica admissionem, cum eaedem natura ambitiosae, auctoritatem et potentiam in infinitum extendere laborent, nec quiescant, antequam plenum ac absolutum imperium sibi acquisiverint. Hinc ferre decrevi rogationem, de excludendis, ab administratione, munerum publicorum, mulieribus, sperans, me non paucos suffragatores reperturum, cum rem liquidam facere, et mala, quae exinde queant nasci, ac in quantum discrimen adduci possit sexus virilis, ni impotentiae muliebri mature nervi incidantur, ante oculos omnium ponere facile mihi foret. Et, si consuetudinis huius plena abolitio nimis ardua plerisque videretur, refraenandam saltem, et coarctiorem reddendam esse potentiam muliebrem contenderem.
Legis huius suasionis triplex erat scopus:
1) Viderer mederi velle vitio, cui respublica erat obnoxia.
2) Nobili ac prudenti commento iudicii ac ingenii specimen exhibendo, sortem meam paulo meliorem redderem.
3) Ulciscerer iniuriam, a mulieribus mihi illatam, et maculam, ab iisdem mihi saepius aspersam, diluerem.
Nam fateor lubens, proprium commodum, aut vindictae desiderium huius consilii praecipuum fuisse fomitem. Mentem tamen callide dissimulabam, ne sub praetextu publici commodi, proprio tantum velificari, ac aliorum vestigia premere viderer novatorum, quorum consilia utilitatem plerumque publicam prae se ferunt, quamvis curiosius rimantibus appareat, proprium commodum, primum ac praecipuum esse argumentum, quo impelluntur.
Consilium istud, ea, qua poteram, arte formatum, efficacissimisque rationibus munitum, humillime Principi obtuli. Ille, cum singulari me semper prosecutus esset favore, obstupuit ad audax adeo et stolidum inceptum, quod perniciem mihi allaturum ominabatur. Quocirca precibus a molimine isto me deterrere conatur, . . . precibusque minas regaliter addit. Mihi vero, freto non minus commenti utilitate, quam favore totius sexus virilis, quem causam communem non deserturum sperabam, mens immota manebat, adeo, ut nullis admonitionibus everberari pertinacia potuerit. Hinc, secundum legem gentis, ad forum cum laqueo abstrahor, exspectaturus ibi senatus iudicium. Coacto senatu, et latis suffragiis, sententia ad Principem mittitur confirmanda, ab eoque remissa, voce praeconis enunciatur, his verbis:
Habito maturo examine, iudicamus: Legem Domini Scabbae, cursoris aulici primarii, de excludendo a muneribus publicis sexu sequiore latam, perferri non posse, nisi summo cum totius reipublicae detrimento, cum dimidia pars gentis, quae e sexu muliebri constat, hanc innovationem aegerrime sit latura, ac reipublicae proinde molesta ac infensa reddatur. Porro existimamus, iniquum esse, praeclarae indolis arbores ab honoribus, quibus se dignas praebent, omnino removere, maxime, cum constet, a natura, nil temere agente, tot egregiis dotibus incassum easdem non esse ornatas. Credimus, salutem reipublicae poscere, ut ingeniorum potius, quam nominum respectus in promotionibus habeatur. Et, cum saepe inopia hominum strenuorum laboret regio, stultum esse, uno edicto, vel senatusconsulto totam dimidiam partem ob solam nascendi sortem inhabilem, et officiis indignam pronuntiare. Hinc, re serius pensitata, praedictum Scabbam ob stultum adeo, ac temerarium consilium, more maiorum plectendum iudicamus.