# Ludvig Holberg (1684-1751) Nicolai Klimii Iter Subterraneum (1741) 1.52-55

Holberg, Ludvig Holberg (1684-1751) Nicolai Klimii Iter Subterraneum (1741), Lines 1.52-1.55. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/holberg/ludvig-holberg-1684-1751-nicolai-klimii-iter-subterraneum-1741/1.52

Voces tamen et murmura, quibus undique personabant campi, iram et indignationem quandam indicabant; et sane non sine gravi causa iram in me conceperant. Arbor enim ista, quam taurum fugiens scandere volebam, uxor erat Praetoris, qui in proxima civitate ius dicebat, qualitasque personae laesae crimen aggravaverat; nam non modo simplicem et plebeiae sortis mulierem, sed matronam primi ordinis visus sum voluisse palam subagitare: insolitum ac horrendum genti adeo modestae ac verecundae spectaculum.
Tandem ad civitatem, quo captivus ducebar, ventum est. Erat illa non minus superbis aedificiis quam regionum, vicorum ac platearum concinno ordine et symmetria monstrabilis. Altae adeo conspicuaeque erant aedes, ut speciem turrium praeberent. Plateae ambulantibus plenae erant arboribus, quae demittendo ramos se invicem in occursu consalutabant, quoque plures deprimerent ramos, eo maius erat reverentiae ac submissionis argumentum. Ita cum e conspicua quadam domo forte eodem tempore egrederetur quercus, ad visum illius demissis ramis plerisque retro cedebant caeterae arbores, unde coniicere licuit, eandem supra sortem vulgarem esse. Et innotuit mox mihi urbis esse Praetorem, et quidem eundem, cuius a me laesa dicebatur uxor.
Rapior mox sublimis in eiusdem Praetoris aedes, ubi confestim a tergo meo obditur ianua, et fores oppessulantur, quocirca me tanquam pistrini candidatum intuebar. Metum hunc insigniter adaugebant positi extra fores, tanquam in excubiis, tres custodes; singuli sex securibus pro numero ramorum erant armati; nam quot rami erant, tot brachia, et quot gemmae, tot digiti. Notabam in summitate truncorum posita esse capita, humanis haud absimilia, et loco radicum binos conspicabar pedes, eosdemque admodum curtos, unde fit, ut testudineo gradu incedant planetae huius incolae. Hinc, si solutus fuissem, facile mihi foret manus illarum effugere, cum pernicitate pedum praestantior prae illis volare viderer.
Ut brevi me expediam, perspicue iam videbam, arbores has incolas esse huius globi, et ratione easdem esse praeditas, mirabarque varietatem istam, qua natura in animantium formatione delectatur. Arbores hae nostras proceritate non exaequant, quippe iustam hominis staturam vix excedunt pleraeque; quaedam minores erant; flores diceres aut plantas; et has coniiciebam esse infantes. Mirum est, in quosnam cogitationum labyrinthos phaenomena ista me deduxerint, quot suspiria mihi expresserint, quantumque carissimae tunc patriae desiderium subierit. Nam, quamvis istae arbores visae mihi sint sociabiles, linguae beneficio utentes ac specie quadam rationis praeditae, adeo, ut ad animantia rationalia quodammodo referri possent, dubitabam tamen, comparari posse cum hominibus; negabam iustitiam, clementiam aliasque virtutes morales inter easdem locum habere. His cogitationum turbis collisus, viscera mea moveri sentiebam, et e fontibus oculorum torrentes lacrimarum defluentes faciem inundabant.

---

Holberg, LUDVIG HOLBERG (1684-1751) NICOLAI KLIMII ITER SUBTERRANEUM (1741). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/holberg.html.
