# Ludvig Holberg (1684-1751) Nicolai Klimii Iter Subterraneum (1741) 1.84-85

Holberg, Ludvig Holberg (1684-1751) Nicolai Klimii Iter Subterraneum (1741), Lines 1.84-1.85. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/holberg/ludvig-holberg-1684-1751-nicolai-klimii-iter-subterraneum-1741/1.84

In lacrimas hinc effusus hospitem meum adibam, humillime obsecrans, ut, auctoritate sua interposita, clementius testimonium a Karattis extorqueret, utque monstraret iisdem testimonium meum Academicum, in quo ingeniosus et optimae notae civis salutor. Regessit ille, testimonium istud in nostro orbe suo stare pretio, ubi forsitan maior umbrae quam corporis, maior corticis quam medullae habeatur ratio, sed nullius hic esse ponderis, ubi in viscera rerum penetratur; hortatur porro, ut sortem meam patienter feram, maxime cum testimonium rescindi aut mutari nequeat. Nam nullum hic gravius crimen esse virtutum immeritarum praeconio. Vulneri tamen fomentum aliquod admoturus, . . . verba facit, quibus hunc lenire dolorem Possit et ingentem morbi partem removere: Ne cures haec, quae stulte miraris et optas. Quos non praecipitat subiecta potentia magnae Invidiae? mergit longa atque insignis honorum Pagina: namque homini, nimios qui captat honores, Et nimias venatur opes, numerosa parantur Excelsae turris tabulata, unde altior illi Casus, et impulsae praeceps immane ruinae.
Porro addidit, nihil tale in tenui aut mediocri fortuna metuendum. Quod vero ad testimonium Karattorum attinet, illud confirmat, oculatissimos simul ac integerrimos esse iudices, qui nullis neque donis corrumpi neque minis deterreri possunt, ut unguem latum a vero deflectant; quapropter in hac etiam causa nullum esse suspicioni locum. Candide tandem ipse fassus est, iam dudum innotuisse sibi imbecillitatem iudicii mei, ac statim e memoriae meae ubertate et celeri apprehensione iudicasse, lignum me non esse, ex quo Mercurius fieri posset, ac proinde ob insignem iudicii eclipsin amplo alicui muneri non suffecturum. Didicisse se, ait, e narrationibus et descriptione gentis Europaeae, me Stultorum in patria, pravoque sub a�re natum. Caetera de amicitia sua prolixe testatus, itineri ut absque mora accingerer, me hortatus est. Consilium prudentissimi viri secutus sum, in primis cum ita postularet necessitas, et temerarium mihi videretur mandato Principis obniti.

---

Holberg, LUDVIG HOLBERG (1684-1751) NICOLAI KLIMII ITER SUBTERRANEUM (1741). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/holberg.html.
