Latin
Lines 1.94-1.97
Holberg, Ludvig Holberg (1684-1751) Nicolai Klimii Iter Subterraneum (1741) 1.94-97
Not analysed yet
Tandem in spatiosam domum introducimur, solitum iis receptaculum, qui e seminariis totius Principatus emancipantur. Ex eadem domo educuntur Principi sistendi. Dux noster, sive Karatti, accinctos nos stare iubet, dum digrediatur, adventum nostrum Principi nuntiaturus. Vix egressus erat ille, cum ingens aures nostras ferit clamor, qualis triumphantium esse solet, mox tibiarum sonitu ac tympanorum strepitu omnia personabant. Excitati ad hunc strepitum, et foras egressi, conspicamur arborem quandam, magnifico comitatu incedentem, coronaque e floribus contexta redimitam, moxque patuit, eundem esse civem, quem collo in laqueum inserto stantem nuper in foro videramus.
Causa triumphi erat approbatio legis, quam capitis periculo suaserat. At quibus argumentis veterem ille legem impugnaverit, non mihi innotuit, nec ullo modo ad notitiam meam pervenire potuit ob taciturnitatem incolarum, qua fit, ut minima res, quae ad statum publicum pertinet, aut in senatu peragitur, plebem lateat; aliter ac fieri solet apud nos, ubi Senatusconsulta et consiliorum conclusa in cauponis ac triviis postridie narrantur, discutiuntur, notantur.
Post unius horae intercapedinem revertitur Karatti nosque omnes sequi se iubet. Dicto nos audientes ducem sequimur. In itinere nostro passim occurrebant arbusculae, quae venales offerebant impressos de rebus curiosis ac memorabilibus libellos. In ista libellorum farragine conspicabar forte opusculum, cui titulus erat: De novo et insolito Phaenomeno, sive Dracone volante, qui anno superiore apparuit. Videbam me ipsum, qualis eram, cum circa planetam cum harpagone et syrmate funis volutarer, aeri incisum. Vix risum eo adspectu continere poteram, et tacite mecum dicebam: Hei qualis facies, et quali digna tabella!
Empto tamen libro tribus Kilac, qui duobus solidis nostrae monetae aequiparari possunt, risum compressi, iter tacite persecutus ad regiam. Hanc ars potius ac nitor commendant, quam atria . . . Regali splendida luxu Aut picturata lucentia marmora vena. Paucos tantum conspicabar aulicos sive apparitores; nam temperantia Principum omne, quod superfluum est, proscribit. Nec opus his est tot ministris, quot poscunt aulae nostri orbis; nam quot rami his arboribus erant, tot brachia, adeo ut labores manuarii ac ministeria oeconomica triplo vel quadruplo citius expediri possint.