Latin · ~6 min · Dactylic hexameter
Book 1, lines 1.16.46-1.16.79
Horace, Epistulae 1.16.46-79
Not analysed yet
nec furtum feci nec fugi, si mihi dicat
servus, habes pretium, loris non ureris, aio.
non hominem occidi: non pasces in cruce corvos.
sum bonus et frugi :renuit negitatque Sabellus.
cautus enim metuit foveam lupus accipiterque
suspectos laqueos et opertum miluus hamum,
oderunt peccare boni virtutis amore,
tu nihil admittes in te formidine poenae:
sit spes fallendi, miscebis sacra profanis.
nam de mille fabae modiis cum surripis unum,
damnum est, non facinus, mihi pacto lenius isto.
vir bonus, omne forum quem spectat et omne tribunal,
quandocumque deos vel porco vel bove placat,
Line pater! clare, clare cum dixit, Apollo!
labra movet metuens audiri: “pulchra Laverna,
da mihi fallere, da iusto sanctoque videri,
noctem peccatis et fraudibus obice nubem.”
Qui melior servo, qui liberior sit avarus,
in triviis fixum cum se demittit ob assem,
non video; nam qui cupiet, metuet quoque; porro,
qui metuens vivet, liber mihi non erit umquam,
perdidit arma, locum Virtutis deseruit, qui
semper in augenda festinat et obruitur re.
vendere cum possis captivum, occidere noli;
serviet utiliter; sine pascat durus aretque,
naviget ac mediis hiemet mercator in undis,
annonae prosit, portet frumenta penusque.
Vir bonus et sapiens audebit dicere: “Pentheu,
rector Thebarum, quid me perferre patique
indignum coges?” Adimam bona. “Nempe pecus, rem,
lectos, argentum: tollas licet.” “In manicis ot
compedibus saevo te sub custode tenebo.”
Ipse deus, simul atque volam, me solvet. opinor,
hoc sentit moriar. mors ultima linea rerum est.