Latin · ~9 min · Dactylic hexameter
Book 1, lines 1.18.1-1.18.53
Horace, Epistulae 1.18.1-53
Not analysed yet
Si bene te novi, metues, liberrime Lolli,
scurrantis speciem praebere, professus amicum
ut matrona meretrici dispar erit atque
discolor, infido scurrae distabit amicus,
est huic diversum vitio vitium prope maius,
asperitas agrestis et inconcinna gravisque,
quae se commendat tonsa cute, dentibus atris,
dum volt libertas dici mera veraque virtus,
virtus est medium vitiorum et utrimque reductum.
alter in obsequium plus aequo pronus et imi
derisor lecti sic nutum divitis horret,
sic iterat voces et verba cadentia tollit,
ut puerum saevo credas dictata magistro
reddere vel partis mimum tractare secundas.
alter rixatur de lana saepe caprina,
propugnat nugis armatus: “scilicet, ut non
sit mihi prima fides, et vere quod placet ut non
acriter elatrem! pretium aetas altera sordet.”
ambigitur quid enim? Castor sciat an Dolichos plus;
Brundisium Minuci melius via ducat an Appi.
Quem damnosa Venus, quem praeceps alea nudat,
gloria quem supra vires et vestit et unguit,
quem tenet argenti sitis importuna famesque,
quem paupertatis pudor et fuga, dives amicus,
saepe decem vitiis instructior, odit et horret,
aut, si non odit, regit ac veluti pia mater
plus quam se sapere et virtutibus esse priorem
volt et ait prope vera: “meae (contendere noli)
stultitiam patiuntur opes; tibi parvola res est.
arta decet sanum comitem toga; desine mecum
certare.” Eutrapelus, cuicumque nocere volebat,
vestimenta dabat pretiosa: “beatus enim iam
cum pulchris tunicis sumet nova consilia et spes,
dormiet in lucem, scorto postponet honestum
officium, nummos alienos pascet, ad imum
Thraex erit aut holitoris aget mercede caballum.”
Arcanum neque tu scrutaberis illius umquam,
commissumque teges et vino tortus et ira.
nec tua laudabis studia aut aliena reprendes,
nec, cum venari volet ille, poemata panges.
gratia sic fratrum geminorum, Amphionis atque
Zethi, dissiluit, donec suspecta severo
conticuit lyra. fraternis cessisse putatur
moribus Amphion: tu cede potentis amici
lenibus imperiis, quotiensque educet in agros
Aetolis onerata plagis iumenta canesque,
surge et inhumanae senium depone Camenae,
cenes ut pariter pulmenta laboribus empta:
Romanis sollemne viris opus, utile famae
vitaeque et membris; praesertim cum valeas et
vel cursu superare canem vel viribus aprum
possis, adde virilia quod speciosius arma
non est qui tractet; scis, quo clamore coronae