Latin · ~7 min · Dactylic hexameter
Book 2, lines 2.2.1-2.2.40
Horace, Epistulae 2.2.1-40
Not analysed yet
Flore, bono claraque fidelis amice Neroni,
si quis forte velit puerum tibi vendere natum
Tibure vel Gabiis, et tecum sic agat: “hic et
candidus et talos a vertice pulcher ad imos
fiet eritque tuus nummorum milibus octo,
verna ministeriis ad nutus aptus erilis,
litterulis Graecis imbutus, idoneus arti
cuilibet; argilla quidvis imitaberis uda;
quin etiam canet indoctum sed dulce bibenti.
multa fidem promissa levant, ubi plenius aequo
laudat venalis qui volt extrudere merces,
res urget me nulla; meo sum pauper in aere.
nemo hoc mangonum faceret tibi; non temere a me
quivis ferret idem. semel hic cessavit et, ut fit,
in scalis latuit metuens pendentis habenae:
des nummos, excepta nihil te si fuga laedit :”
ille ferat pretium poenae securus, opinor,
prudens emisti vitiosum; dicta tibi est lex :
insequens tamen hunc et lite moraris iniqua?
dixi me pigrum proficiscenti tibi, dixi
talibus officiis prope mancum, ne mea saevus
iurgares ad te quod epistula nulla rediret.
quid tum profeci, mecum facientia iura
si tamen attemptas? quereris super hoc etiam, quod
exspectata tibi non mittam carmina mendax.
Luculli miles collecta viatica multis
aerumnis, lassus dum noctu stertit, ad assem
perdiderat: post hoc vehemens lupus, et sibi et hosti
iratus pariter, ieiunis dentibus acer,
praesidium regale loco deiecit, ut aiunt,
summe munito et multarum divite rerum,
clarus ob id factum donis ornatur honestis,
accipit et bis dena super sestertia nummum,
forte sub hoc tempus castellum evertere praetor
nescio quod cupiens hortari coepit eundem
verbis quae timido quoque possent addere mentem:
“i, bone, quo virtus tua te vocat, i pede fausto,
grandia laturus meritorum praemia, quid stas? ”
post haec ille catus, quantumvis rusticus: “ibit,
ibit eo, quo vis, qui zonam perdidit,” inquit.