# Satires 2.3.176-218

Horace, Satires, Book 2, lines 2.3.176-2.3.218. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/horace/satires/2.3.176

quare per Divos oratus uterque Penatis
tu cave ne minuas, tu ne maius facias id
quod satis esse putat pater et natura coercet.
praeterea ne vos titillet gloria, iure
iurando obstringam ambo: uter aedilis fueritve
vestrum praetor, is intestabilis et sacer esto.’
in cicere atque faba bona tu perdasque lupinis,
latus ut in circo spatiere et aeneus ut stes,
nudus agris, nudus nummis, insane, paternis;
scilicet ut plausus quos fert Agrippa feras tu,
astuta ingenuum volpes imitata leonem?
nequis humasse velit Aiacem, Atrida, vetas cur?
‘rex sum.’ nil ultra quaero plebeius. ‘et aequam
rem imperito, ac sicui videor non iustus, inulto
dicere quod sentit permitto.’ maxime regum,
Di tibi dent capta classem redducere Troia.
ergo consulere et mox respondere licebit?
‘consule.’ cur Aiax, heros ab Achille secundus,
putescit, totiens servatis clarus achivis,
gaudeat ut populus Priami Priamusque inhumato,
per quem tot iuvenes patrio caruere sepulcro?
‘mille ovium insanus morti dedit, inclitum Ulixen
et Menelaum una mecum se occidere clamans.’
tu cum pro vitula statuis dulcem Aulide natam
ante aras spargisque mola caput, inprobe, salsa,
rectum animi servas? ‘quorsum?’ insanus quid enim Aiax
fecit? cum stravit ferro pecus, abstinuit vim
uxore et gnato; mala multa precatus atridis
non ille aut Teucrum aut ipsum violavit Ulixen.
‘verum ego, ut haerentis adverso litore navis
eriperem, prudens placavi sanguine Divos.’
nempe tuo, furiose? ‘meo, sed non furiosus.’
qui species alias veris scelerisque tumultu
permixtas capiet, commotus habebitur atque
stultitiane erret nihilum distabit an ira.
Aiax inmeritos cum occidit desipit agnos:
cum prudens scelus ob titulos admittis inanis,
stas animo et purum est vitio tibi cum tumidum est cor?
siquis lectica nitidam gestare amet agnam,
huic vestem ut gnatae, paret ancillas, paret aurum,
Pusam aut Pusillam appellet fortique marito
destinet uxorem: interdicto huic omne adimat ius
praetor et ad sanos abeat tutela propinquos.

---

Horace, Satires, ed. Christopher Smart. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0893/phi004/phi0893.phi004.perseus-lat2.xml.
