# Satires 2.3.264-311

Horace, Satires, Book 2, lines 2.3.264-2.3.311. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/horace/satires/2.3.264

exclusit; revocat: redeam? non, si obsecret.’ ecce
servus, non paulo sapientior ‘o ere, quae res
nec modum habet neque consilium, ratione modoque
tractari non volt. in amore haec sunt mala, bellum,
pax rursum: haec siquis tempestatis prope ritu
mobilia et caeca fluitantia sorte laboret
reddere certa sibi, nihilo plus explicet ac si
insanire paret certa ratione modoque.’
quid? cum Picenis excerpens semina pomis
gaudes, si cameram percusti forte, penes te es?
quid? cum balba feris annoso verba palato,
aedificante casas qui sanior? adde cruorem
stultitiae atque ignem gladio scrutare. modo, inquam.
Hellade percussa Marius cum praecipitat se,
cerritus fuit? an commotae crimine mentis
absolves hominem et sceleris damnabis eundem
ex more inponens cognata vocabula rebus?
libertinus erat, qui circum compita siccus
lautis mane senex manibus currebat et ‘unum’,
— ‘quid tam magnum?’ addens — , ‘unum me surpite morti!
Dis etenim facile est’ orabat, sanus utrisque
auribus atque oculis; mentem, nisi litigiosus,
exciperet dominus, cum venderet. hoc quoque volgus
Chrysippus ponit fecunda in gente Meneni.
‘Iuppiter, ingentis qui das adimisque dolores,’
mater ait pueri mensis iam quinque cubantis,
‘frigida si puerum quartana reliquerit, illo
mane die, quo tu indicis ieiunia, nudus
in Tiberi stabit.’ casus medicusve levarit
aegrum ex praecipiti: mater delira necabit
in gelida fixum ripa febrimque reducet,
quone malo mentem concussa? timore Deorum.”
haec mihi Stertinius, sapientum octavos, amico
arma dedit, posthac ne conpellarer inultus.
dixerit insanum qui me, totidem audiet atque
respicere ignoto discet pendentia tergo.’
‘Stoice, post damnum sic vendas omnia pluris,
qua me stultitia, quoniam non est genus unum,
insanire putas? ego nam videor mihi sanus.’
‘quid, caput abscissum manibus cum portat Agave
gnati infelicis, sibi tunc furiosa videtur?’
‘stultum me fateor — liceat concedere veris —
atque etiam insanum; tantum hoc edissere, quo me
aegrotare putes animi vitio.’ ‘accipe: primum
aedificas, hoc est longos imitaris, ab imo
ad summum totus moduli bipedalis, et idem
corpore maiorem rides Turbonis in armis
spiritum et incessum: qui ridiculus minus illo?

---

Horace, Satires, ed. Christopher Smart. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0893/phi004/phi0893.phi004.perseus-lat2.xml.
