Latin · Dactylic hexameter
Book 2, lines 2.5.1-2.5.41
Horace, Satires 2.5.1-41
Not analysed yet
‘Hoc quoque, Tiresia, praeter narrata petenti
responde, quibus amissas reparare queam res
artibus atque modis. quid rides?’ ‘iamne doloso
non satis est Ithacam revehi patriosque penatis
adspicere?’ ‘o nulli quicquam mentite, vides ut
nudus inopsque domum redeam te vate, neque illic
aut apotheca procis intacta est aut pecus: atqui
et genus et virtus, nisi cum re, vilior alga est.’
quando pauperiem missis ambagibus horres,
accipe qua ratione queas ditescere. turdus
sive aliud privum dabitur tibi, devolet illuc,
res ubi magna nitet domino sene; dulcia poma
et quoscumque feret cultus tibi fundus honores
ante Larem gustet venerabilior Lare dives.
qui quamvis periurus erit, sine gente, cruentus
sanguine fraterno, fugitivus, ne tamen illi
tu comes exterior, si postulet, ire recuses.’
‘utne tegam spurco Damae latus? haud ita Troiae
me gessi, certans semper melioribus.’ ‘ergo
pauper eris.’ ‘fortem hoc animum tolerare iubebo;
et quondam maiora tuli. tu protinus, unde
divitias aerisque ruam, dic, augur, acervos.’
‘dixi equidem et dico: captes astutus ubique
testamenta senum neu, si vafer unus et alter
insidiatorem praeroso fugerit hamo,
aut spem deponas aut artem inlusus omittas.
magna minorve foro si res certabitur olim,
vivet uter locuples sine gnatis, inprobus, ultro
qui meliorem audax vocet in ius, illius esto
defensor; fama civem causaque priorem
sperne, domi si gnatus erit fecundave coniux.
“Quinte” puta aut “Publi” —gaudent praenomine molles
auriculae —“tibi me virtus tua fecit amicum.
ius anceps novi, causas defendere possum;
eripiet quivis oculos citius mihi quam te
contemptum cassa nuce pauperet; haec mea cura est,
nequid tu perdas neu sis iocus.” ire domum atque
pelliculam curare iube; fi cognitor ipse,
persta atque obdura: seu rubra canicula findet
infantis statuas, seu pingui tentus omaso
Furius hibernas cana nive conspuet Alpes.