Latin · Dactylic hexameter
Part 2, Historia Nativitatis Laudabilisque Conversationis Intactae dei Genitricis Quam Scriptam Repperi sub Nomine Sancti Iacobi Fratris Domini., lines 2.2.150-2.2.194
Hrotsvitha of Gandersheim, Hrotsv. Opera 2.2.150-194
Not analysed yet
Scilicet hac ipsa Ioachim praedictus in hora
Angelus apparens inter montana refulgens.
In quis tunc pascendo gregem latitaverat autem,
Iusserat ad sociam citius remeare relictam.
Qui dixit, monitis animo permotus ab illis:
'Haec iam bis denis mecum permanserat annis,
Ex illa dominus sobolem mihi nec dedit ullam;
Insuper obprobriis discessi plenus amaris
Nuper de templo, causa confusus ab ipsa:
Et me despectum tantisque malis saturatum
Hortaris regredi, subdi primoque pudori?'
Ad quem mansuetis caelestis nuntius orsis
'Me fore caelestem' dicebat 'credito civem
Custodemque tui factum pietate superni
Regis, qui iustam consolari dedit Annam
Per me, dum preculas flendo profunderet almas.
At nunc ergo tui causa de cardine caeli
Aequa ferens veni permagni gaudia doni,
Hocque tibi dico, quod mox praenobilis Anna
Concipiet natam cunctis saeclis venerandam.
Haec inter natas hominum fiet sacra cunctas,
Spiritus et merito sanctus requiescet in illa;
Ac per quam veniet mundo benedictio summa,
Nec primam similem, nec fertur habere sequentem.
At nunc ad sociam tempta remeare beatam,
Quae gaudens omni tantum pariet decus orbi;
Et semper grates factori reddite dulces,
Cui placuit stirpem vobis concedere talem,
Qualem percerte numquam tenuere prophetae,
Omnes electi post haec non sunt habituri.
Ad quem promissis Ioachim laetatus in illis:
'Si tua certa tuo maneat mihi gratia servo.
Ad tempus dignare meo requiescere tecto,
Et gustare cibum non dedignere paratum.'
Angelus econtra dicebat voce decora:
'Desine, posco, meum post haec te dicere servum,
Esse sed angelicae consortem credito turmae.
Nam mihi terrenis opus est non vescier escis,
Quem pascit domini semper praesentia summi;
Quapropter moneo, domino libamine sacro
Hoc te ferre, meis satagis quod ponere mensis.'
Qui citus anniculum gregibus subtraxerat agnum,
Sperans obprobrium Ruben cessasse vetustum,
Immolat et domino gavisus pectore laeto,
Ignibus appositis, ut habet praeceptio legis.