Latin · Dactylic hexameter
Part 2, Historia Nativitatis Laudabilisque Conversationis Intactae dei Genitricis Quam Scriptam Repperi sub Nomine Sancti Iacobi Fratris Domini., lines 2.2.431-2.2.479
Hrotsvitha of Gandersheim, Hrotsv. Opera 2.2.431-479
Not analysed yet
At vero summus virgas tollendo sacerdos
Gaudens cunctorum, domino faciens holocaustum,
Quid fieri iubeat, fusis precibus rogitabat.
Cui mox iudiciis divinis ista iubentur,
Tempore digesto sibi quae fuerant facienda.
Praemonitus virgas qui misit protinus ipsas
In templi sanctum famosi iure secretum,
Demandans, quidni collectim luce sequenti
Iudae regales iterum venisse nepotes,
Unumquemque suam rursum quoque sumere virgam;
Nam sibi pro signo dictum fuerat manifesto,
Virgo quod haec credi deberet nobilis illi,
De cuius virga volitaret rite columba,
Quae petiisse polum temptaret protinus altum.
Dum ter mille suas retinerent denique captas
Virgas personae praedicto tempore certe
Nec signum populo praedictum redderet ulla,
Obtulit incensum praesul venerabile rursum
Seque dedit precibus devoto pectore fusis.
Cui mox caelesti dicetur voce precanti:
'Virgula namque brevis Ioseph iusti senioris,
Quae iacet in templo nec sollicitatur ab ullo,
Implebit merito signum memorabile sola.'
His ita finitis sonuit vox pontificalis
Mandans in mediam Ioseph procedere turbam.
Hic erat abiectus, forma nullaque decorus,
Nec sibi conplacuit sociis interfore tantis,
Sed mage postremo gaudet remanere locello.
Qui, mox ut vocem sensit se forte vocantem,
Processit pavidus, virgam conprendere iussus;
Ex qua continuo splendens egressa columba
Haut tarde caelum fertur petiisse secretum.
His ita transactis, laudes plebs concrepat omnis,
Grates altithrono reddentes pectore laeto,
Cui placuit signo iustum monstrare novello.
Ipse sed, aetatis non inmemor ulterioris,
Protestans, proceres se〈se〉 genuisse nepotes,
Magno percerte fertur rogitare pudore
Pontifices, Mariam quo non vellent sibi pulchram,
Ipsius proprio sed sponsam tradere nato.
Quod cum forte negant, se signatum quoque narrant,
Nec cuiquam credi sanctam debere puellam
Quam sibi, quem dominus solum fecit fore dignum,
Exorans alias coepit rogitare puellas
Mitti cum Maria causa solaminis ergo,
Quae, veluti connutritae sociaeque coaevae,
Illam colloquii scirent solamine dulci
Absque mora consolari, ne virgo pudori
Coniuge pro vetulo fieret subiecta tenella.