# Hrotsv. Opera 2.2.480-528

Hrotsvitha of Gandersheim, Hrotsv. Opera, Part 2, Historia Nativitatis Laudabilisque Conversationis Intactae dei Genitricis Quam Scriptam Repperi sub Nomine Sancti Iacobi Fratris Domini., lines 2.2.480-2.2.528. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hrotsvitha-of-gandersheim/hrotsv-opera/2.2.480
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hrotsvitha-of-gandersheim/hrotsv-opera/2.2.480

Quod mox pontifices fieri iussere potentes.
Nam senior frustra sudaverat ista rogando,
Non sibi, sed Christo fuerat quia virgo dicata.
Postquam pontifices preculis cessere precantis,
Ioseph servandam suscepit namque puellam
Et pariter missas (ni fallor, quinque) puellas;
Quarum sic ergo creduntur nomina dicta:
Sephiphona, Zabel, Susanna, Rebecca, Abigea.
Quis opus ad templi pertingens namque sacrati
Traditur ornatum studiose perficiendum,
Purpura cum bysso, linum cum vellere Serum;
Purpura sed sanctae fulgens operanda Mariae
Creditur ad velum domini templi pretiosum.
His super accensae praesentes quippe puellae
Obprobrii causa dixerunt taliter ergo:
'Num te reginam constat post haec fore nostram,
lam texenda tibi quia purpura creditur uni,
Non parvo cum sis iunior tu tempore nobis?'
Quae tunc, ut semper, bene sustinuit patienter
Talia, nec verbo iam contradixerat ullo.
Astans sed citius custos semper sibi fidus,
Angelus astrigera dilapsus, dixit, ab aula:
'Si te, virgo, rogo, perturbent talia verba,
Istae percerte quia vatum more locutae
Iam nunc praesaga dicebant voce futura,
Tu quia sola potenter eris regina perennis
Necnon stelligeri dominatrix inclita caeli.'
Post haec secreta residebat in aede quieta,
Purpureos digitis filos operans benedictis.
Angelus et summus Gabrihel conspectibus eius
Astitit, astrigera caelorum lapsus ab aula,
Virgineumque decus verbis affatur amicis,
Iuxta cunctorum, narrans, oracula vatum
Ipsius e casto nasci dignarier alvo
Altithroni prolem mundo satis antiquiorem,
Virgineique modum partus narrat memorandum.
Ergo non nostris potis est exponier orsis
Nobile colloquium, longo sermone peractum,
Virginis aeternae, Christi matris benedictae,
Partus et tanti sacra narrantis paranimphi:
Sed nec dactilicis opus est nos psallere cordis
Magnum maerorem Ioseph durumque dolorem,
Frustra cordetenus quo iam fuerat cruciatus,
Talem dum gravidam sensisset forte puellam,
Qualiter et tristis solatur tempore noctis,
Virginis intactae iussus curam retinere
Virginis et nati nobis de sidere missi:
Haec evangelici demonstrant cuncta libelli,
Nostras et fragiles excedunt denique vires.

---

Hrotsvitha of Gandersheim, Hrotsv. Opera. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000736.zip.
