# Hrotsv. Opera 2.2.52-99

Hrotsvitha of Gandersheim, Hrotsv. Opera, Part 2, Historia Nativitatis Laudabilisque Conversationis Intactae dei Genitricis Quam Scriptam Repperi sub Nomine Sancti Iacobi Fratris Domini., lines 2.2.52-2.2.99. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hrotsvitha-of-gandersheim/hrotsv-opera/2.2.52
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hrotsvitha-of-gandersheim/hrotsv-opera/2.2.52

Hic heros etenim, de quo narrabo, Ioachim,
Tali percerte felix patriarcha nepote,
Toto se placidis ornans conamine factis,
Quicquid possedit, per tres partes resecavit,
Partem dans viduis peregrinis atque pupillis
Saepius, in templo partem famulantibus ergo,
Particulamque suae domui servaverat omni.
Hoc quoque non raro faciens pietate benigna,
Digne mercedem suscepit denique talem,
Ut propria substantiola bene multiplicata
Ipsius gentis proceres praecelleret omnes
Nec sibi consimilem portaret terra potentem,
Quem sic cunctarum fulciret copia rerum.
Quattuor hic certe cum iam feliciter ipse
Volveret in summa fortuna lustra rotata,
Vultu praepulchram sibi desponsavit amicam
Necnon praenitidam laudandis moribus, Annam,
Acharis natam, David de stirpe creatam,
Foedere legali proprio quam iuncxit amori.
Hanc autem memorant, sterilem non tempore parvo,
Spem partus homini nullam conferre fideli.
Tandem, digestis bis denis scilicet annis,
Contigit, in templo Ioachim sub tempore festo
Inter sacratos altaris stare ministros,
Incensum digni fuerant qui ponere visi.
Quem Ruben templi dum vidit scriba sacrati,
Exosus factum, dictis affatur amaris:
'Non licet incensum' dixit 'te tangere sanctum,
Munera nec domino praestat dare sacrificando,
Te quia despexit, sobolis cum dona negavit.'
Non dedit econtra verbum vir nobilis ullum,
Sed maerens abiit silvas tristisque petivit,
In quis saepe gregem consuevit pascere pridem,
Ac, in longinquam pergens per de via terram,
Ipsum cum propriis secum ducendo magistris,
Hic in secretis latitat pascendo latebris
Nec post ad patriam placuit remeare relictam,
Passus namque gravem secreta mente pudorem
Ex Ruben verbis, qui se causatur, amaris.
Cuius percerte post menses inclita quinque
Coniux, desperans illum iam vivere salvum,
In soles flevit nec solamen sibi scivit,
Hasque preces domino profudit triste dolendo:
'Israhelis rector, solus quoque gentis amator,
Qui semper refoves miti pietate dolentes,
Cur mihimet socium voluisti tollere earum,
Addens maerorem tristi semperque dolenti,
Quae semper sterilis mansi sine germine ventris?

---

Hrotsvitha of Gandersheim, Hrotsv. Opera. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000736.zip.
