Latin · Dactylic hexameter
Part 2, Historia Nativitatis Laudabilisque Conversationis Intactae dei Genitricis Quam Scriptam Repperi sub Nomine Sancti Iacobi Fratris Domini., lines 2.2.574-2.2.630
Hrotsvitha of Gandersheim, Hrotsv. Opera 2.2.574-630
Not analysed yet
Sed mater subito cunctis veneranda, Maria,
Collocat angusto praesepi membra tenella
Christi, panniculis regem volvendo perennem.
Et pius interea Ioseph digressus ab illa
Mox obstetrices secum duxit mulieres,
Quae Zelemi Salome fuerant de nomine dictae.
Sola sed ingreditur Zelemi, Salomeque veretur
Tangere speluncam pedibus splendore repletam,
Mox quoque virgineum Zelemi tractans pie partum,
Exclamans, signi, dixit, bene credula tanti:
'Quid sibi non nuptae partus vult iste novellus?
Editus ecce puer regali germine nuper
Coniugis expertem bene declarat fore matrem,
Atque parens virgo natum lactat pie sola,
Uberibus castis de caelo iure repletis;
Non dolor est matri, nec est maculatio proli:
Ordine divino fieri sed talia credo.'
Hanc Salome vocem spernens non ficta loquentem
Dixerat auditis sese non credere verbis,
Ni probet ipsa sacram palma tangendo Mariam.
Hinc ingressa suam coepit protendere dextram
Audacter, castam temptans palpare Mariam;
Sed talis poenam confert audacia dignam,
Dextraque continuo temptatrix debilitata
Ingenti certe cruciatur iure dolore.
Tunc Salome clamans animo subtristis amaro
Defectum dextrae subitum deflevit ademptae;
Moreque Iudaico proprium meritum recitando
Necnon iustitia sat confidens simulata
Talia celsithrono fertur dare verba dolendo:
'Testis cunctorum consolatorque laborum,
Tu scis, praeceptis fueram quod sedula legis,
Quodque tui causa semper fueram bene larga
Pauperibus cunctis lectis de finibus orbis,
Qui maerens venit, de me quoque laetior ivit:
Et nunc pro meritis patior dampnum grave tantis!'
Cui mox apparens iuvenis praelucidus infit:
'Panniculos pueri solummodo tange tenelli,
Accedens istas ad regales cito cunas:
Ipseque maiori te restituet sanitati.'
Haec ubi iussa sibi sequitur solamina dantis,
Tangendo minimum pannorum denique filum,
Sensit se subito salvam fore corpore toto,
Et grates domino reddebat voce canora,
Qui sibi dignatur talem conferre salutem.
Ordine digesto postquam fuit ergo repleta
Visio pastorum, signum sibimet quoque dictum
De parvo puero praesepibus inveniendo,
Ipsius pueri quoque circumcisio Christi
Nominis atque sui fulgens aptatio magni,
Reges astrologi solis de cardine lecti
Advenere, magi stellarum lege periti,
Quaerentes urbem famosam denique Salem,
Necnon Herodem constanti pectore regem
Sollicitant regis de nativitate recentis,
Se vidisse novam fantes nuperrime stellam,
Quae regem natum demonstraret Iudęorum.