# Hrotsv. Opera 2.2.732-776

Hrotsvitha of Gandersheim, Hrotsv. Opera, Part 2, Historia Nativitatis Laudabilisque Conversationis Intactae dei Genitricis Quam Scriptam Repperi sub Nomine Sancti Iacobi Fratris Domini., lines 2.2.732-2.2.776. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hrotsvitha-of-gandersheim/hrotsv-opera/2.2.732
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hrotsvitha-of-gandersheim/hrotsv-opera/2.2.732

Sed nec nocturnis discesserat ulla sub horis,
Sed Ioseph pecori sociatae mente fideli
Oblita rabie naturalique furore
Pacificae modici gustabant pascua foeni.
Inter quas ergo fuerat concordia tanta,
Ut quondam timidi iunxere lupis latus agni,
Et bovibus mites bene conmansere leones.
Sed non inmerito: caelorum pax quia vera,
Quo regit inmensum, firmavit foedere, caelum,
Illarum mentes mutato more fideles.
Post haec pausavit, radiis lassata caloris
Aestivi, cara palmae Maria sub umbra,
Et rursum versis claris aspexit ocellis,
Pructibus hanc palmam maturis esse refertam.
His visis lingua formavit talia verba:
'Istius palmae nimium delector onustae,
Si potis est fieri, de fructu denique vesci.'
Cui senior vetulus legis moderamine iustus
Haut blande dictis Ioseph mox obviat istis:
'Hoc miror certe, nimium te dicere velle,
Cum videas ramos magno de germine ductos
Astris contiguos caelum pulsare profundum.
Ast ego praecogito summa tantummodo cura,
Si saltim valeam puram conprendere lympham,
Utribus in nostris quia nec est guttula fontis/
Haec heros igitur venerandus sic loquebatur,
Ceu desperaret, quod praesens omnia posset
Christus, corporeis tectus fuerat quia membris.
At puer, in gremio carae genitricis amando
Accumbens, palmam gaudens se vertit ad ipsam,
Functus et imperio praeclare quippe paterno
Ipsi continuo dicebat fronte serena:
'Arbor, flecte tuos summo de vertice ramos,
Ut, quantum libeat, de te mater mea carpat.'
Dixerat, atque suis arbor fortissima iussis
Ante pedes Mariae parens inflectitur almae.
Fructu cumque suo penitus fuerat spoliata,
Incurvata stetit nec surgens alta petivit,
Opperit Imperium Christi sed rite probatum.
Ipseque 'Te subito' dixit 'nunc erige, palma,
Ut sis lignorum post haec collega meorum,
Quae paradisyacis constant plantata locellis;
Et radice tua deduc extimplo secreto
Undas fonticuli fluitantes gurgite dulci.'
Quae citius dicto complentur denique cuncta.

---

Hrotsvitha of Gandersheim, Hrotsv. Opera. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000736.zip.
