Latin · Elegiac couplet
Part 2, Passio Sancti Gongolfi Martiris., lines 2.5.151-2.5.200
Hrotsvitha of Gandersheim, Hrotsv. Opera 2.5.151-200
Not analysed yet
Non tamen extimplo pedibus, quamvis curiosus,
Attigit atrioli limina florigeri,
Applicat inpexis iuxta sed se paliuris
Necnon hirsutis vepribus et tribulis,
Quis fuit incultum solito ras undique tectum,
Nec spineta pede horruit appetere,
Iungere praescriptis ardens sua lumina saeptis,
Ut lustraret aquae amniculum vitreae.
Sed tamen admonitis frustra prospexit ocellis,
Fons quia desinerat prorsus et hinc aberat.
Tunc se iuncturas volvebat mente per artas
Clare non posse cernere saepiculae;
Ac tractim rigida necnon cervice superba
Incedens, gressum vertit in atriolum,
Sperans, sub foliis quod forte lateret amoenis
Florum multimodis undola tecta comis.
Cumque lacum peteret fundumque siti reprobaret,
Qui quondam validis luxuriavit aquis,
Usque solum stratus, vacua spe non bene lusus,
Coepit arenosa lingere nempe loca,
Temptans, exiguam posset si lambere guttam;
Sed nec praesiceam tinxerat hinc ligulam.
Tandem Gongolfi sensit pia facta sacelli,
Se dolet et meritis credere nolle piis.
Hinc postquam rediit, socios iterumque revisit,
Aspexit nubem aere conspicuum
Iuxta dulce capud Christi volitare famelli
Instar candidoli denique pallioli.
Hanc capiens oculis, coepit depromere verbis
Fontis defectum, quem didicit, subitum,
Suaserat et sociis, dubium deponere cordis
Et meritis sancti iam credulos fieri.
Talia colloquiis dum verba loquuntur amicis,
Applicuere sui in propriis domini,
Moenia florigero fuerant ubi structa locello,
Circum diffusis arboribus variis.
Hic Christi carus gressum direxit amicus,
Mente libens atrio currere purpureo,
Et baculum, tractis gessit quem denique nervis,
In terram fixit; moxque domum petiit.
Illic innumeri certabant rite ministri,
Instantes variis fortiter officiis,
Ipso qui mensas dapibus ponunt honeratas,
Poscentes tandem solvere sero famem.
Sed prius invalidam iussit procedere turbam,
Quam suevit mensa pascere saepe sua,
Ac propriis ipsa manibus plene saturata
Se tandem mensa applicat apposita.
Accumbunt pariter Franci, per moenia fusi,
Gustantes bachica munera laetitia.