Latin · Dactylic hexameter
Part 2, Section 7, lines 2.7.1-2.7.53
Hrotsvitha of Gandersheim, Hrotsv. Opera 2.7.1-53
Not analysed yet
V.
LAPSUS ET CONVERSIO THEOPHILI VICEDOMINI.
Postquam lux fidei crescens per climata mundi
Siciliam tenebris errorum solvit ab atris,
Vir satis illustris nutritur partibus illis,
Nobilitate potens, meriti splendore refulgens;
Hicce Theophilus fuerat de nomine dictus,
Puri sacrata tinctus baptismatis unda.
Quem devota patrum divinis cura suorum
Obsequiis igitur primis signavit ab annis
Atque, sui dulcem pie sollicitando nepotem,
Cuidam pontifici credidit nimium sapienti,
Quo nutriret eum studio florente docendum,
Ipsius ingenuum mentisque rigaret agellum
De sophiae rivis septeno fonte manantis.
Cumque pio satis exausti puero foret ipsi,
Digno confestim provectus honore gradatim
Perveniebat ad officium sibimet satis aptum,
Quod lingua vulgi scimus 'vicedom' vocitari.
Hac igitur tanti pompa splendoris adepta,
Pontifici se subiectum cleroque modestum
Praebuit atque pium populo cunctisque benignum,
Commisso〈que〉 gregi studio pręerat vigilanti;
Maxime sed Christi minimis miserisque pupillis
Ac castis viduis necnon cunctis peregrinis
Testes et victum dextra tribuit bene larga,
Hospitiumque vagis numquam claudebat egenis.
Hinc igitur consors omnis devotio plebis
Affectu tenero cordis pendebat in illo:
Ipsum ceu dulcem venerantur amando parentem.
Interea vir summorum praesul meritorum
Caelitus acceptum direxit ad aethera flatum.
Quo nam defuncto, gremio terraeque locato,
Consensus plebis clamabat concorditer omnis,
Respondens cleri votis eadem cupientis,
Hunc fore praecipuis aptum meritis vicedomnum,
Ut culmen sedis captaret pontificalis,
Summi pontificis curamque teneret ovilis.
Hoc quoque persuadere suo metrapolitano
Pontifici scriptis festinabant cito missis,
Cuius iudicio statui pastor sapienti
Debuit ecclesiae tali condignus honore.
Qui bonitate viri comperta namque benigni
Se completurum promisit velle precantum,
Et venisse virum iussit maturius ipsum,
Affectu populi tanto quem sensit amari.
Ille sed, execrans talem constanter honorem,
Praesulis imperio parere negat veniendo;
Donec invitus trahitur, turbis glomeratis.
Et, cum pontificis praesentaretur ocellis,
Stratus adusque solum voces spargebat in altum,
Infectum vitiis sese dicens fore multis
Non aptum sancto Christi populo dominari.