Latin
Incipit Secundus Dramatica Serie Contextus., Epistola Eiusdem ad Quosdam Sapientes Huius Libri Fautores.
Hrotsvitha of Gandersheim, Hrotsv. Opera 3.2
Not analysed yet
Plene sciis et bene moratis nec alieno profectui invidentibus, sed, ut decet vere sapientes, congratulantibus ,HROTSVIT nesciola nullaque probitate idonea praesens valere et perpes gaudere. Vestrae igitur laudandae humilitatis magnitudinem satis admirari nequeo ,magnificaeque circa mei vilitatem benignitatis atque dilectionis plenitudinem condignarum recompensatione gratiarum remetiri non sufficio, quia, cum philosophicis adprime studiis enutriti et scientia longe excellentius sitis perfecti, mei opusculum vilis mulierculae vestra admiratione dignum duxistis et largitorem in me operantis gratiae fraterno affectu gratulantes laudastis, arbitrantes mihi messe aliquantulam scientiam artium, quarum subtilitas longe praeterit mei muliebre ingenium. Denique rusticitatem meae dictatiunculae hactenus vix audebam paucis ac solummodo familiaribus meis ostendere; unde paene opera cessavit dictandi ultra aliquid huiusmodi, quia, sicut pauci fuere, qui me prodente perspicerent, ita non multi, qui, vel quid corrigendum inesset, enuclearent, vel ad audendum aliquid huic simile provocarent. At nunc, quia trium testimonium constat esse verum, vestris corroborata sententiis fiducialius praesumo et componendis operam dare, si quando deus annuerit posse, et quorumcumque sapientium examen subire. Inter haec diversis affectibus, gaudio videlicet et metu, in diversum trahor; deum namque, cuius solummodo gratia sum id, quod sum, in me laudari cordetenus gaudeo; sed maior, quam sim, videri timeo, quia utrumque nefas esse non ambigo, et gratuitum dei donum negare, et non acceptum accepisse simulare. Unde non denego, praestante gratia creatoris per dynamin me artes scire, quia sum animal capax disciplinae, sed per energian fateor omnino nescire. Perspicax quoque ingenium divinitus mihi collatum esse agnosco; sed magistrorum cessante diligentia incultum et propriae pigritia inertiae torpet neglectum. Quapropter, ne in me donum dei annullaretur ob neglegentiam mei, si qua forte fila vel etiam floccos de panniculis, a veste philosophiae abruptis, evellere quivi, praefato opusculo inserere curavi, quo vilitas meae inscientiae intermixtione nobilioris materiae illustraretur, et largitor ingenii tanto amplius in me iure laudaretur, quanto muliebris sensus tardior esse creditur. Haec mea in dictando intentio, haec sola mei sudoris est causa; neque simulando me nescita scire iacto, sed, quantum ad me, tantum scio, quod nescio. Quia enim attactu vestri favoris atque petitionis harundineo more inclinata, libellum ,quem tali intentione disposui, sed usque huc pro sui vilitate occultare quam in palam proferre malui, vobis perscrutandum tradidi, decet, ut non minoris diligentia sollicitudinis eum emendando investigetis, quam proprii seriem laboris. Et sic tandem ad normam rectitudinis reformatum mihi remittite, quo, vestri magisterio praemonstrante ,in quibus maxime peccassem, possim agnoscere.