Latin
3.8.78 to 3.8.120
Hrotsvitha of Gandersheim, Hrotsv. Opera 3.8.78-120
Not analysed yet
Vae mihi infortunato! inprovise mortua est Drusiana. Curro |sanctumque Iohannem advoco. |IOHANNES. Cur nimium contristaris, Andronice? |cur fluunt lacrimae? |ANDRONICHUS. Heu heu, domine! taedeo vitae propriae. IOHANNES. Quid pateris? ANDRONICHUS. Drusiana, tui assecla, |IOHANNES. Estne homine exuta? |ANDRONICHUS. Hem! est. IOHANNES. Multum disconvenit, ut pro his fundantur lacrimae, |quorum animas credimus laetari in requie. ANDRONICHUS. Non dubitem licet, quin, ut asseris, anima aeternaliter laetetur |corpusque quandoque incorruptum resuscitetur ,|hoc tamen me vehementer exurit, |quod ipsa me praesente mortem, ut adveniret, optando invitavit. IOHANNES. Agnovistin causam? |ANDRONICHUS. Agnovi, tibique enucleam,| si quando ex tristitia hac convalescam. |IOHANNES. Accedamus exequiasque diligenter celebremus . |ANDRONICHUS. Marmoreum in proximo sepulchrum habetur ; in quod funus ponatur, |servandique cura sepulchri Fortunato nostro relinquatur procuratori. |IOHANNES. Decet, ut tumuletur honorifice. |Deus laetificet animam in requie. |CALIMACHUS. Quid fiet, Fortunate? |quia nec morte Drusianae |revocari possum ab amore. |FORTUNATUS. Miserabile. |CALIMACHUS. Pereo, nisi me adiuvet tua industria. FORTUNATUS. In quo possum adiuvare? |CALIMACHUS. In eo, ut vel mortuam me facias videre. FORTUNATUS. Corpus adhuc integrum manet, ut reor, quia non languore exesum, |sed levi, ut experiebare, febre est solutum. |CALIMACHUS. O me felicem, si numquam experirer! FORTUNATUS. Si placabis muneribus, |dedam illud tuis usibus. |CALIMACHUS. Quae in praesenti ad manus habeo, interim accipe; |nec diffidas, te multo maiora accepturum fore. |FORTUNATUS. Eamus cito. CALIMACHUS. In me non erit mora. FORTUNATUS. Ecce corpus: nec facies cadaverosa, nec membra sunt tabida. |Abutere, ut libet. CALIMACHUS. O Drusiana, Drusiana, quo affectu cordis te colui, qua sinceritate dilectionis te visceratenus amplexatus fui, |et tu semper abiecisti, |meis votis contradixisti! Nunc in mea situm est potestate, |quantislibet iniuriis te velim lacessere. |FORTUNATUS. Atat! horribilis serpens invadit nos. CALIMACHUS. Ei mini, Fortunate, eur me decepisti? |cur detestabile scelus persuasisti? |En, tu morieris serpentis vulnere ,|et ego commorior prae timore. |IOHANNES.