# Hrotsv. Opera 4.2.1-48

Hrotsvitha of Gandersheim, Hrotsv. Opera, Part 4, Section 2, lines 4.2.1-4.2.48. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hrotsvitha-of-gandersheim/hrotsv-opera/4.2.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hrotsvitha-of-gandersheim/hrotsv-opera/4.2.1

II.
Ecce meae supplex humilis devotio mentis
Gliscit? felicis primordia Gandeshemensis
Pandere coenobii, quod cura non pigritanti
Construxere duces Saxonum iure potentes,
Liudulfus magnus, clarus quoque filius eius
Oddo, qui coeptum perfecit opus memoratum.
Ordo nunc rerum deposcit debitus harum,
Ut prius illustris constructio Gandeshemensis
Apto coenobii recinatur carmine nostri.
Quod nam construxisse ducem reverenter eundem
Constat Saxonum, quem praedixi, Liudulfum.
Hic, praenobilium natus de stirpe parentum,
Ortus atque sui respondens nobilitati
Moribus egregiis usuque suae probitatis,
Inter Saxones crevit laudabilis omnes;
Namque fuit strenuus, forma nimiumque decorus,
Prudens in verbis, in cunctis cautus agendis,
Atque sui generis solus spes et decus omnis.
Hinc nam Francorum magni regis Hludowici
Militiae primis adscriptus paene sub annis,
Ex ipso digne summo sublatus honore,
Gentis Saxonum mox suscepit comitatum;
Ac cito maioris donatus munere iuris,
Principibus fit par, ducibus sed nec fuit impar,
Quique suos omnes vicit pietate parentes,
Non minus insignis pompa vincebat honoris.
Cui coniunx ergo fuerat praenobilis Oda,
Edita Francorum clara de stirpe potentum,
Filia Billungi, cuiusdam principis almi,
Atque bonae famae generosae scilicet Aedae.
Haec igitur crebro precibus consueverat Aeda
Se totamque suam domino committere vitam
Saepius, atque piis insistens sedula factis,
Promeruit, bene promissis edocta supernis,
Discere, baptista Christi referente beato,
Quod sua progenies saeclis quandoque futuris
Possessura foret iuris decus imperialis.
Ergo nocturnas quondam scindente tenebras
Aurora lucis splendore suae rutilantis,
Haec prostrata sacram solito iacuit secus aram
Sacratam sub baptistae Iohannis honore,
Oratu pulsando iugi penetralia caeli.
Cumque piam studiis mentem laxavit in illis,
Vidit prona pedes hominis propius sibi stantis;
Ac, commota parum, volvebat pectore multum,
Quis foret ille, suum qui conturbare secretum
Praesumpsisset in hac hora precibus satis apta.

---

Hrotsvitha of Gandersheim, Hrotsv. Opera. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000736.zip.
