# Hrotsv. Opera 4.2.99-149

Hrotsvitha of Gandersheim, Hrotsv. Opera, Part 4, Section 2, lines 4.2.99-4.2.149. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hrotsvitha-of-gandersheim/hrotsv-opera/4.2.99
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hrotsvitha-of-gandersheim/hrotsv-opera/4.2.99

Hinc nam legalem non raro sui seniorem
Exhortabatur blandis nimium suadelis,
Ut de gazarum construxisset propriarum
Sumptu coenobium divinis laudibus aptum,
In quo sacrandae domino velamine sacro
Finetenus castae possent habitare puellae
Atque vacare sui sancti famulamine sponsi,
His ergo monitis vir concedendo fidelis
Coniugis electae precibus consenserat apte;
Ac sic communi similis conamine voti
Deservire deo coeperunt protinus ambo.
Quis fuit ecclesiae possessio denique parvae
Trans ripas Gandae supra montana locatae,
Unde locum celebrem vocitabant Grandeshemensem.
Illic, obsequio domini digne celebrando
Dum locus investigari posset magis aptus,
Communi multas vita iunxere puellas;
Atque sui natam decreverunt Hathumodam
His habitu similem fieri sociamque perennem.
Utque puellaris rectrix fore posset ovilis,
Primitus hanc ipsam reverenter ad instituendam
Tradebant abbatissae cuidam venerandae,
Quae, praelatarum vice succedendo priorum,
Tunc Herifordensem sortita fuit sibi sedem.
Tali divinum meditati sunt famulatum
Nisu Liudulfus, coniunx insignis et eius.
Post haec acceptis proprii scriptis senioris,
Scilicet almifici regisque pii Hludowici,
Eius permissu cum non modico comitatu
Romam pergebant sanctique patris visitabant
Sedem muneribus dignis precibusque benignis,
Ipsius auxilio deposcentes sua vota
Iuxta velle dei sese persolvere posse.
Ijsdem temporibus possedit papa beatus
Sergius ecclesiae primatum namque regendae.
Hic ubi perlegit cartas regis sibi missas,
Sensit, honore ducem summo dignum venientem;
Et perquirendo causam, qua venerat illo,
Affectu miti blandum se praebuit illi.
Quem ceu pontificem summum merito venerandum
Exorans dux Liudulfus cum coniuge pronus,
Utitur his verbis tota dulcedine mixtis:
'Inclite papa, tuis ne sis durus peregrinis,
Qui de longinquis terrarum venimus oris
Muneribus nostri famulatus te venerari.
Nitimur ardentis toto conamine mentis
Condere coenobium domini sub honore sacrandum;
Unde quidem visum nobis est maxime iustum,
A te consilii solamen quaerere certi
Et studium nostri tibi rite precando fateri,
Qui caput ecclesiae toto dominaris in orbe;

---

Hrotsvitha of Gandersheim, Hrotsv. Opera. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000736.zip.
