Latin
1.1.1 to 1.1.3
Hugo of St. Victor, Didascalicon 1.1.1-3
Not analysed yet
DE STUDIO LEGENDI Praefatio [770C] Multi sunt quos ipsa adeo natura ingenio destitutos reliquit ut ea etiam quae facilia sunt intellectu vix capere possint, et horum duo genera mihi esse videntur. [770D] nam sunt quidam, qui, licet suam hebetudinem non ignorent, eo tamen quo valent conamine ad scientiam anhelant, et indesinenter studio insistentes, quod minus habent effectu operis, obtinere merentur effectu voluntatis. ast alii quoniam summa se comprehendere nequaquam posse sentiunt, minima etiam negligunt, et quasi in suo torpore securi quiescentes eo amplius in maximis lumen veritatis perdunt, quo minima quae intelligere possent discere fugiunt. unde psalmista: Noluerunt, inquit, intelligere ut bene agerent. longe enim aliud est nescire atque aliud nolle scire. nescire siquidem infirmitatis est, scientiam vero detestari, pravae voluntatis. est aliud hominum genus quos admodum natura ingenio ditavit et facilem ad veritatem veniendi aditum praestitit, quibus, [771A] etsi impar sit valitudo ingenii, non eadem tamen omnibus virtus aut voluntas est per exercitia et doctrinam naturalem sensum excolendi. nam sunt plerique qui negotiis huius saeculi et curis super quam necesse sit impliciti aut vitiis et voluptatibus corporis dediti, talentum Dei terra obruunt, et ex eo nec fructum sapientiae, nec usuram boni operis quaerunt, qui profecto valde detestabiles sunt. rursus aliis rei familiaris inopia et tenuis census discendi facultatem minuit. quos tamen plene per hoc excusari minim posse credimus, cum plerosque fame siti nuditate laborantes ad scientiae fructum pertingere videamus. [771B] et tamen aliud est cum non possis, aut ut verius dicam, facile non possis discere, atque aliud posse et nolle scire. sicut enim gloriosius est, cum nullae suppetant facultates, sola virtute sapientiam apprehendere, sic profecto turpius est vigere ingenio, divitiis affluere, et torpere otio.