# Didascalicon 1.1.17-22

Hugo of St. Victor, Didascalicon, 1.1.17 to 1.1.22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hugo-of-st-victor/didascalicon/1.1.17

CAPUT IV Quae res ad philosophiam pertineant. Sed ut video, inextricabilem iam ipso loquendi ordine labyrinthum incidimus, ubi nobis non perplexus sermo, sed res obscura difficultatem pariat. quia enim de studio sapientiae loqui suscepimus, idque solis hominibus quodam naturae privilegio competere attestati sumus, consequenter nunc omnium humanorum actuum moderatricem quandam sapientiam posuisse videmur. [744D] si enim brutorum aninalium natura, quae nullo regitur rationis iudicio, motus suos secundum solas sensuum passiones diffundit, et in appetendo seu fugiendo aliquid non intelligentiae utitur discretione, sed caeco quodam carnis affectu impellitur, restat ut rationalis animae actus caeca cupiditas non rapiat, sed moderatrix semper sapientia praecedat. quod si verum esse constiterit, iam non solum ea studia in quibus vel de rerum natura vel disciplina agitur morum, verum etiam omnium humanorum actuum seu studiorum rationes, non incongrue ad philosophiam pertinere dicemus. secundum quam acceptionem sic philosophiam definire possumus: Philosophia est disciplina omnium rerum humanarum atque divinarum rationes plene investigans. [745A] nec movere debet quod supra diximus philosophiam esse amorem et studium sapientiae, non huius quae instrumentis explicatur, ut est architectura, agricultura, et cetera huiusmodi, sed eius sapientiae quae sola rerum primaeva ratio est. potest namque idem actus et ad philosophiam pertinere secundum rationem suam, et ab ea excludi secundum administrationem, verbi gratia, ut de praesenti loquamur: agriculturae ratio philosophi est, administratio rustici. praeterea, opera artificum, etsi natura non sint, imitantur tamen naturam, et sui exemplaris formam, quae natura est, qua imitantur, ratione exprimunt. vides iam qua ratione cogimur philosophiam in omnes actus hominum diffundere, [745B] ut iam necesse sit tot esse philosophiae partes quot sunt rerum diversitates, ad quas ipsam pertinere constiterit. CAPUT V De ortu theoricae, practicae, mechanicae. Omnium autem humanarum actionum seu studiorum, quae sapientia moderatur, finis et intentio ad hoc spectare debet, ut vel naturae nostrae reparetur integritas vel defectuum, quibus praesens subiacet vita, temperetur necessitas. dicam apertius quod dixi. duo sunt in homine, bonum et malum, natura et vitium. bonum quia natura est, quia corruptum est, quia minus est, exercitio reparandum est. malum quia vitium est, quia corruptio est, quia natura non est, excludendum est. quod si funditus exterminari non potest, saltem adhibito remedio temperandum est. hoc est omnino quod agendum est, [745C] ut natura reparetur et exeludatur vitium. integritas vero naturae humanae duobus perficitur, scientia et virtute, quae nobis cum supernis et divinis substantiis similitudo sola est. nam homo, cum simplex natura non sit, sed gemina compactus substantia, secundum unam partem suam quae potior est, et, ut apertius id quod oportet dicam, quae ipse est, immortalis est. secundum alteram vero partem quae caduca est, quae sola his, qui nisi sensibus fidem praestare nesciunt, cognita est, mortalitati et mutabilitati obnoxius est, ubi toties mori necesse est, quoties amittere id quod est. et haec est ultima pars rerum, quae principium et finem habet.

---

Hugo of St. Victor, DIDASCALICON. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/hugo.html.
