# Didascalicon 1.1.30-36

Hugo of St. Victor, Didascalicon, 1.1.30 to 1.1.36. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hugo-of-st-victor/didascalicon/1.1.30

CAPUT VII De mundo superlunari et sublunari. Hinc est quod mathematici mundum in duas partes diviserunt: in eam videlicet partem quae est a circulo lunae sursum, et in eam quae deorsum est. et superlunarem mundum, eo quod ibi omnia primordiali lege consistant, naturam appellabant, sublunarem, opus naturae, id est, superioris, quia omnium genera animantium, quae in eo vitalis spiritus infusione vegetantur, a superioribus per invisibiles meatus infusum nutrimentum accipiunt, non solum ut nascendo crescant, sed etiam ut alendo subsistant. [746D] eundem etiam superiorem mundum tempus vocabant, propter cursum et motum siderum quae in eo sunt, inferiorem, temporalem, quia secundum motus superiores agitur. item superlunarem, propter perpetuam lucis et quietis tranquillitatem, elysium, hunc autem propter inconstantiam et confusionem rerum fluctuantium, infernum nuncupabant. Haec paulo latius prosecuti sumus ut ostendamus hominem, qua in parte mutabilitatis particeps est, in ea quoque necessitati esse obnoxium, in ea vero, qua immortalis est, divinitati esse cognatum. ex quo colligi potest id quod supra dictum est, quod videlicet omnium humanarum actionum ad hunc finem concurrit intentio, ut vel divinae imaginis similitudo in nobis restauretur, [747A] vel huius vitae necessitudini consulatur, quae quo facilius laedi potest adversis, eo magis foveri et conservari indiget. CAPUT VIII In quo homo similis sit Deo. Duo vero sunt quae divinam in homine similitudinem reparant, id est, speculatio veritatis et virtutis exercitium. quia in hoc homo Deo similis est, quod sapiens et iustus est, sed iste mutabiliter, ille immutabiliter et sapiens et iustus est. illarum vero actionum quae huius vitae necessitati deserviunt, trimodum genus est, primum, quod naturae nutrimentum administrat, secundum, quod contra molesta, quae extrinsecus accidere possunt, munit, tertium, quod contra iam illata praestat remedium. [747B] cum igitur ad reparandam naturam nostram intendimus, divina actio est, cum vero illi quod infirmum in nobis est necessaria providemus, humana. omnis igitur actio vel divina est vel humana. possumus autem non incongrue illam, eo quod de superioribus habeatur, intelligentiam appellare, hanc vero, quia de inferioribus habetur, et quasi quodam consilio indiget, scientiam vocare. si igitur sapientia, ut supra dictum est, cunctas quae ratione fiunt moderatur actiones, consequens est iam ut sapientiam has duas partes continere, id est, intelligentiam et scientiam, dicamus. rursus intelligentia, quoniam et in investigatione veritatis et in morum consideratione laborat, eam in duas species dividimus, [747C] in theoricam, id est, speculativam, et practicam, id est, activam, quae etiam ethica, id est, moralis appellatur. scientia vero, quia opera humana prosequitur, congrue mechanica, id est, adulterina vocatur.

---

Hugo of St. Victor, DIDASCALICON. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/hugo.html.
