Latin
1.1.41 to 1.1.49
Hugo of St. Victor, Didascalicon 1.1.41-49
Not analysed yet
hac equidem ratione illa quae nunc excellentissima in studiis hominum vides, reperta sunt. hac eadem pingendi, texendi, sculpendi, fundendi, infinita genera exorta sunt, ut iam cum natura ipsum miremur artificem. CAPUT X Quid sit natura. Quia vero iam toties naturam nominavimus, licet, ut ait Tullius, Naturam definire difficile sit, non tamen huius vocabuli significatio omnino silentio praetereunda videtur. [748C] neque, quia non omnia quae volumus dicere possumus, id quod possumus tacere debemus. plura veteres de natura dixisse inveniuntur, sed nihil ita ut non aliquid restare videatur. quantum tamen ego ex eorum dictis conicere possum, tribus maxime modis huius vocabuli significatione uti solebant, singulis suam definitionem assignando. Primo modo per hoc nomen significare voluerunt illud archetypum exemplar rerum omnium, quod in mente divina est, cuius ratione omnia formata sunt, et dicebant naturam esse unius cuiusque rei primordialem causam suam, a qua non solum esse sed etiam talis esse habeat. huic significationi talis definitio assignatur: Natura est quae unicuique rei suum esse attribuit. [748D] secundo modo naturam esse dicebant proprium esse uniuscuiusque rei. cui significationi talis definitio assignatur: Natura unamquamque rem informans propria differentia dicitur. secundum quam significationem dicere solemus: Natura est omnia pondera ad terram vergere, levia alta petere, ignem urere, aquam humectare. tertia definitio talis est: Natura est ignis artifex, ex quadam vi procedens in res sensibiles procreandas. physici namque dicunt, omnia ex calore et humore procreari. unde Vergilius Oceanum patrem appellat et Valerius Soranus in quodam versu de Iove in significatione ignis aetherei dicit: Iuppiter omnipotens rerum regumque repertor, Progenitor genitrixque Deum verum unus et idem. CAPUT XI De ortu logicae. [749A] Postquam igitur theoricae et practicae et mechanicae ortum demonstravimus, superest logicae quoque originem investigare, quam idcirco ultimam annumero quia postremo inventa est. ceterae prius repertae fuerant, sed necesse fuit logicam quoque inveniri, quoniam nemo de rebus convenienter disserere potest. nisi prius recte et veraciter loquendi rationem agnoverit. nam sicut dicit Boethius: Cum primitus antiqui circa naturas rerum et morum qualitates investigandas operam impenderent, necesse fuit saepe falli eos, quia vocum et intellectuum discretionem non habebant, ut in multis evenit Epicuro, qui atomis mundum consistere putat [749B] et honestum voluptatem mentitur.