# Didascalicon 1.1.50-51

Hugo of St. Victor, Didascalicon, 1.1.50 to 1.1.51. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hugo-of-st-victor/didascalicon/1.1.50

Hoc autem idcirco huic atque aliis accidisse manifestum est, quoniam per imperitiam disputandi, quidquid ratiocinatione comprehenderant, hoc in res quoque ipsas evenire arbitrabantur. hic vero magnus est error. neque enim sese res ut in numeris, ita etiam in ratiocinationibus habent. in numeris enim quidquid in digitis recte computantis evenerit, id sine dubio in res quoque ipsas evenire necesse est, ut si ex calculo centum contigerit, centum quoque res illi numero subiectas esse necesse est. hoc vero non aeque in disputatione servatur. neque enim quidquid sermonum decursus invenerit, id in natura fixum tenetur. [749C] quare necesse est falli, qui abiecta scientia disputandi, de rerum natura perquirerent. nisi enim prius ad scientiam venerit, quae ratiocinatio veram teneat semitam disputandi, quae verisimilem, et agnoverit quae fida, quae possit esse suspecta, rerum incorrupta veritas ex ratiocinatione non potest inveniri. cum igitur veteres saepe multis lapsi erroribus, falsa quaedam sibi et contraria in disputatione colligerent, atque id fieri impossibile videretur, ut de eadem re contraria conclusione facta, utraque essent vera, quae sibi dissentiens ratiocinatio conclusisset, cuive ratiocinationi credi oporteret, esset ambiguum, visum est prius disputationis ipsius veram atque integram considerare naturam. qua cognita, tum illud quoque, quod per disputationem inveniretur, [749D] an vere comprehensum esset, posset intelligi. hinc igitur profecta logicae peritia disciplinae, quae disputandi modos atque ipsas ratiocinationes internoscendi vias parat, ut quae ratiocinatio nunc quidem vera, nunc autem falsa, quae vero semper falsa, quae numquam falsa possit agnosci. haec tempore quidem postrema est, sed ordine prima. haec enim incohantibus philosophiam prima legenda est, propterea quod in ea docetur vocum et intellectum natura, sine quibus nullus philosophiae tractatus rationabiliter explicari potest. Logica dicitur a Graeco logos, quod nomen geminam habet interpretationem. [750A] dicitur enim logos sermo sive ratio, et inde logica sermocinalis sive rationalis scientia dici potest. logica rationalis, quae dissertiva dicitur, continet dialecticam et rhetoricam. logica sermocinalis genus est ad grammaticam, dialecticam atque rhetoricam, et continet sub se dissertivam. et haec est logica sermocinalis, quam quartam post theoricam, practicam, mechanicam annumeramus. nec putandum est ideo logicam, id est, sermocinalem dici, quod ante eius inventionem nulli fuerint sermones, et quasi homines mutuas locutiones prius non habuerint. erant prius et sermones communes et litterae, sed nondum ratio sermonum et litterarum in artem redacta fuerat. nulla adhuc recte loquendi vel disputandi praecepta data erant. omnes enim scientiae prius erant in usu quam in arte. sed considerantes deinde homines usum in artem posse converti [750B] et quod vagum fuerat et licentiosum prius certis regulis et praeceptis posse restringi, coeperunt, ut dictum est, consuetudinem quae partim casu, partim natura exorta fuerat, ad artem reducere, id quod pravum usus habebat emendantes, quod minus habebat supplentes, quod superfluum habebat resecantes, et de cetero singulis certas regulas et praecepta praescribentes.

---

Hugo of St. Victor, DIDASCALICON. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/hugo.html.
