Latin
1.1.52 to 1.1.56
Hugo of St. Victor, Didascalicon 1.1.52-56
Not analysed yet
Huiusmodi fuit origo omnium artium; hoc per singula currentes verum invenimus. priusquam esset grammatica et scribebant et loquebantur homines. priusquam esset dialecta, ratiocinando verum a falso discernebant. priusquam esset rhetorica, iura civilia tractabant. priusquam esset arithmetica, scientiam numerandi habebant. [750C] priusquam esset musica, canebant. priusquam esset geometria, agros mensurabant. priusquam esset astronomia, per cursus stellarum discretiones temporum capiebant. sed venerunt artes, quae licet ab usu principium sumpserint, usu tamen meliores sunt. hic locus esset exponere qui fuerint singularum artium inventores, quando extiterint aut ubi, aut quomodo per eos disciplinae exordium sumpserint, sed volo quadam prius philosophiae divisione singulas a se invicem discernere. Oportet ergo breviter recapitulare quae supradicta sunt, ut facilior fiat transitus ad sequentia. quattuor tantum diximus esse scientias, quae reliquas omnes continent, [750D] id est, theoricam, quae in speculatione veritatis laborat, et practicam, quae morum disciplinam considerat, et mechanicam, quae huius vitae actiones dispensat, logicam quoque, quae recte loquendi et acute disputandi scientiam praestat. hic itaque non absurde ille quaternarius animae intelligi potest, quem ob reverentiam sui antiqui in ius iurandum asciverant. unde et illud dictum est: Per qui nostrae animae numerum dedit ille quaternum. hae qualiter sub philosophia contineantur, et rursum quas sub se contineant, repetita breviter definitione philosophiae ostendemus. Hugo of St. Victor Christian Latin The Latin Library The Classics Page