Latin
1.1.9 to 1.1.13
Hugo of St. Victor, Didascalicon 1.1.9-13
Not analysed yet
Terram terreno comprehendimus, aethera flammis, Humorem liquido, nostro spirabile flatu. nec tamen existimare debemus viros in omni rerum natura peritissimos hoc de simplici essentia sensisse, quod ulla se partium quantitate distenderet, sed, ut apertius mirabilem eius demonstrarent potentiam, dicebant ex omnibus naturis constare, non secundum compositionem sed secundum compositionis rationem. neque enim haec rerum omnium similitudo aliunde aut extrinsecus animae advenire credenda est, sed ipsa potius eam in se et ex se nativa quadam potentia et propria virtute capit. nam sicut Varro in Periphysion dicit: Non omnis varietas extrinsecus rebus accidit, [742C] ut necesse sit quidquid variatur, aut amittere aliquid quod habuit, aut aliquid aliud et diversum extrinsecus quod non habuit assumere. videmus cum paries extrinsecus adveniente forma imaginis cuiuslibet similitudinem accipit. cum vero impressor metallo figuram imprimit, ipsum quidem non extrinsecus, sed ex propria virtute et naturali habilitate aliud iam aliquid representare incipit. sic nimirum mens, rerum omnium similitudine in signita, omnia esse dicitur, atque ex omnibus compositionem suscipere, non integraliter, sed virtualiter atque potentialiter continere, et haec est illa naturae nostrae dignitas quam omnes aeque naturaliter habent, sed non omnes aeque noverunt. animus enim, corporeis passionibus consopitus et per sensibiles formas extra semetipsum abductus, oblitus est quid fuerit, et, [724D] quia nil aliud fuisse se meminit, nil praeter quod videtur esse credit. reparamur autem per doctrinam, ut nostram agnoscamus naturam, et ut discamus extra non quaerere quod in nobis possumus invenire. summum igitur in vita solamen est studium sapientiae, quam qui invenit felix est, et qui possidet beatus. CAPUT II Quod studium sapientiae philosophia sit. Primus omnium Pythagoras studium sapientiae philosophiam nuncupavit, maluitque philosophos dici, nam antea sophos, id est, [743A] sapientes dicebantur. pulchre quidem inquisitores veritatis non sapientes sed amatores sapientiae vocat, quia nimirum adeo latet omne verum, ut eius amore quantumlibet mens ardeat, quantumlibet ad eius inquisitionem assurgat, difficile tamen ipsam ut est veritatem comprehendere queat. philosophiam autem earum rerum, quae vere essent suique immutabilem substantiam sortirentur, disciplinam constituit. Est autem philosophia amor et studium et amicitia quodammodo sapientiae, sapientiae vero non huius, quae in ferramentis quibusdam, et in aliqua fabrili scientia notitiaque versatur, sed illius sapientiae, quae nullius indigens, vivax mens et sola rerum primaeva ratio est. est autem hic amor sapientiae, intelligentis animi [743B] ab illa pura sapientia illuminatio, et quodammodo ad seipsam retractio atque advocatio, ut videatur sapientiae studium divinitatis et purae mentis illius amicitia. haec igitur sapientia cuncto animarum generi meritum suae divinitatis imponit, et ad propriam naturae vim puritatemque reducit. hinc nascitur speculationum cogitationumque veritas, et sancta puraque actuum castimonia. quoniam vero humanis animis hoc excellentissimum bonum philosophiae comparatum est, ut viae filo quodam procedat oratio, ab ipsis animae efficientiis ordiendum est.