# Didascalicon 2.1.1-4

Hugo of St. Victor, Didascalicon, 2.1.1 to 2.1.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hugo-of-st-victor/didascalicon/2.1.1

LIBER SECUNDUS CAPUT I [751A] De discretione artium. Philosophia est amor sapientiae, quae nullius indigens, vivax mens et sola rerum primaeva ratio est. haec definitio magis ad etymologiam nominis spectat. philos enim Graece, amor dicitur Latine, sophia, sapientia, et inde philosophia tracta est, id est, amor sapientiae. quod autem additur, quae nullius indigens, vivax mens, et sola rerum primaeva ratio est, divina sapientia significatur, quae propterea nullius indigere dicitur, quia nihil minus continet, sed semel et simul omnia intuetur praeterita, praesentia et futura. Vivax mens idcirco appellatur quia quod semel in divina fuerit ratione nulla umquam oblivione aboletur. [751B] primaeva ratio rerum est quia ad eius similitudinem cuncta formata sunt. dicunt quidam quod illud unde agunt artes semper maneat. hoc ergo omnes artes agunt, hoc intendunt, ut divina similitudo in nobis reparetur, quae nobis forma est, Deo natura, cui quanto magis conformamur tanto magis sapimus. tunc enim in nobis incipit relucere, quod in eius ratione semper fuit, quodque in nobis transit, apud illum incommutabile consistit. aliter: Philosophia est ars artium, et disciplina disciplinarum, id est, ad quam omnes artes et disciplinae spectant. ars dici potest scientia, quae artis praeceptis regulisque consistit, ut est in scriptura, disciplina, quae dicitur plena, ut est in dotrina. vel ars dici potest, quando aliquid verisimile atque opinabile tractatur, [751C] disciplina, quando de his, quae aliter se habere non possunt, veris disputationibus aliquid disseritur. quam differentiam Plato et Aristoteles esse voluerunt inter artem et disciplinam. vel ars dici potest, quod fit in subiecta materia et explicatur per operationem, ut architectura, disciplina vero, quae in speculatione consistit et per solam explicatur ratiocinationem, ut logica. aliter: [752A] Philosophia est meditatio mortis, quod magis convenit Christianis, qui saeculi ambitione calcata, conversatione disciplinali, similitudine futurae patriae vivunt. aliter: Philosophia est disciplina omnium rerum divinarum atque humanarum rationes probabiliter investigans. sic omnium studiorum ratio ad philosophiam spectat. administratio non omnis philosophica est, et ideo philosophia aliquo modo ad omnes res pertinere dicitur.

---

Hugo of St. Victor, DIDASCALICON. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/hugo.html.
