# Didascalicon 2.1.15-20

Hugo of St. Victor, Didascalicon, 2.1.15 to 2.1.20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hugo-of-st-victor/didascalicon/2.1.15

CAPUT V De quaternario corporis. Nam corpori quoque suum assignant quaternarium. sicut monas animae, ita dias corpori congruit. dic: "bis duo fiunt quattuor," dic: "bis quattuor fiunt octo," dic: "bis octo fiunt sedecim," dic: "bis sedecim fiunt triginta duo." hic in quarto loco similiter idem numerus, id est binarius, a quo multiplicatio initium sumpsit, tibi occurrit, [755A] idemque si in infinitum processeris, indubitanter continget ut quarto semper gradu binarius emineat. et hic est quaternarius corporis, in quo intelligi datur omne quod a solubilibus compositionem accipit ipsum quoque esse dissolubile. vides nunc satis aperte, ut puto, quomodo animae de intellectibilibus ad intelligibilia degenerant, quaudo a puritate simplicis intelligentiae, quae nulla corporum fuscatur imagine, ad visibilium imaginationem descendunt rursumque beatiores fiunt, quando se ab hac distractione ad simplicem naturae suae fontem colligentes, quasi quodam optimae figurae signo impressae, componuntur. est igitur, ut apertius dicam, intellectibile in nobis id quod est intelligentia, intelligibile vero id quod est imaginatio. [755B] intelligentia vero est de solis rerum principiis, id est, Deo, ideis, et hyle, et de incorporeis substantiis, pura certaque cognitio. imaginatio est memoria sensuum ex corporum reliquiis inhaerentibus animo, principium cognitionis per se nihil certum habens. sensus est passio animae in corpore ex qualitatibus extra accidentibus. CAPUT VI De quadrivio. Cum igitur, ut supradictum est, ad mathematicam proprie pertineat abstractam attendere quantitatem, in partibus quantitatis species eius quaerere oportet. quantitas abstracta nihil est aliud nisi forma visibilis secundum lineamentarem dimensionem animo impressa, quae in imaginatione consistit, cuius geminae sunt partes: [755C] una continua, ut arbor, lapis, quae magnitudo dicitur, alia discreta, ut grex, populus, quae multitudo appellatur. rursus multitudinis alia sunt per se, ut tres, quattuor, vel quilibet alter numerus, alia ad aliquid ut duplum, dimidium, sesquialterum, sesquitertium, vel quodlibet tale. magnitudinis vero alia sunt mobilia, ut sphaera mundi, alia immobilia, ut terra. multitudinem ergo quae per se est arithmetica speculatur, illam autem quae ad aliquid est, musica. immobilis magnitudinis geometria pollicetur notitiam. mobilis vero scientiam astronomicae disciplinae peritia vindicat. mathematica igitur dividitur in arithmeticam, musicam, geometriam, astronomiam.

---

Hugo of St. Victor, DIDASCALICON. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/hugo.html.
