# Didascalicon 2.1.58-63

Hugo of St. Victor, Didascalicon, 2.1.58 to 2.1.63. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hugo-of-st-victor/didascalicon/2.1.58

CAPUT XVIII Collatio supradictorum. Theorica dividitur in theologiam, mathematicam, et physicam. vel aliter, theorica dividitur in intellectibilem, intelligibilem, et naturalem. vel aliter, theorica dividitur in divinalem, in doctrinalem, et philologiam. [759B] eadem est igitur theologia, intellectibilis et divinalis, eadem est mathematica, intelligibilus et doctrinalis, eademque physica, philologia, et naturalis. sunt qui has tres theoricae partes mystice quodam Palladis nomine, quae dea sapientiae fingitur esse, significari putant. dicitur enim Tritona, quasi tritoona, id est, tertia cognitio, videlicet Dei, quam intellectibilem nominavimus, et animarum, quam intelligibilem diximus, et corporum, quam naturalem appellavimus. et merito ab his tribus tantum sapientia vocabulum sumit, quia, licet tres reliquas, id est, ethicam, mechanicam, logicam, congrue ad sapientiam referre possimus, expressius tamen logicam, propter vocis eloquentiam, mechanicam et ethicam, propter circumspectionem morum et operum, prudentiam sive scientiam appellamus. [759C] solam autem theoricam, propter speculationem veritatis rerum, sapientiam nominamus. CAPUT XIX Item. Practica dividitur in solitariam, privatam et publicam; vel aliter, in ethicam, oeconomicam et politicam; vel aliter, in moralem et dispensativam et civilem. una est solitaria, ethica et moralis; una rursum, privata, oeconomica et dispensativa. eademque publica, politica atque civilis. oeconomus interpretatur dispensator. inde oeconomica dicta est dispensativa. polis Graece, Latine civitas dicitur; inde politica dicta est, id est, civilis. quando ethicam partem constituimus practicae, stricte accipienda est ethica in moribus uniuscuiusque personae, et est eadem quae solitaria. [759D] solitaria igitur est quae sui curam gerens cunctis sese erigit, exornat augetque virtutibus, nihil in vita admittens quo non gaudeat, nihil faciens paenitendum. privata est quae familiaris officium mediocri componens dispositione distribuit. publica est quae reipublicae curam suscipiens, cunctorum saluti suae providentiae sollertia, et iustitiae libra, et fortitudinis stabilitate, et temperantiae patientia medetur. solitaria igitur convenit singularibus, privata patribus familias, politica rectoribus urbium. practica actualis dicitur, eo quod res propositas operationibus suis explicet. moralis dicitur per quam mos vivendi honestus appetitur, et instituta ad virtutem tendentia praeparantur. dispensativa dicitur cum domesticarum rerum sapienter ordo disponitur. [760A] civilis dicitur per quam totius civitatis utilitas administratur.

---

Hugo of St. Victor, DIDASCALICON. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/hugo.html.
