# Didascalicon 2.1.64-69

Hugo of St. Victor, Didascalicon, 2.1.64 to 2.1.69. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hugo-of-st-victor/didascalicon/2.1.64

CAPUT XX Divisio mechanicae in septem. Mechanica septem scientias continet: lanificium, armaturam, navigationem, agriculturam, venationem, medicinam, theatricam. ex quibus tres ad extrinsecus vestimentum naturae pertinent, quo se ipsa natura ab incommodis protegit, quattuor ad intrinsecus, quo se alendo et fovendo nutrit, ad similitudinem quidem trivii et quadrivii, quia trivium de vocibus quae extrinsecus sunt et quadrivium de intellectibus qui intrinsecus concepti sunt pertractat. hae sunt septem ancillae quas Mercurius a Philologia in dotem accepit, [760B] quia nimirum eloquentiae, cui iuncta fuerit sapientia, omnis humana actio servit, sicut Tullius in libro rhetoricorum de studio eloquentiae dicit: Hoc tuta, hoc honesta, hoc illustris, hoc eodem vita iucunda fiat. nam hinc ad rem publicam plurima commoda veniunt, si moderatrix omnium praesto est sapientia. hinc ad eos qui ipsam adepti sunt, laus, honos, dignitas, confluit. hinc amicis quoque eorum certissimum et tutissimum praesidium est. hae mechanicae appellantur, id est, adulterinae, quia de opere artificis agunt, quod a natura formam mutuatur. sicut aliae septem liberales appellatae sunt, vel quia liberos, id est, expeditos et exercitatos animos requirunt, quia subtiliter de rerum causis disputant, vel quia liberi tantum antiquitus, [760C] id est, nobiles, in eis studere consueverant, plebei vero et ignobilium filii in mechanicis propter peritiam operandi. in quo magna priscorum apparet diligentia, qui nihil intentatum linquere voluerunt, sed omnia sub certis regulis et praeceptis stringere. mechanica est scientia ad quam fabricam omnium rerum concurrere dicunt. CAPUT XXI Prima: lanificium. Lanificium continet omnia texendi, consuendi, retorquendi genera, quae fiunt manu, acu, fuso, subula, girgillo, pectine, alibro, calamistro, chilindro, sive aliis quibuslibet instrumentis, ex quacumque lini vel lanae materia et omni genere pellium erasarum vel pilos habentium, cannabis quoque, vel suberis, iuncorum, pilorum, floccorum, [760D] aut alia qualibet re huiuscemodi, quae in usum vestimentorum, operimentorum, linteorum, sagorum, sagmatum, substratoriorum, cortinarum, matularum, filtrorum, chordarum, cassium, funium, redigi potest. stramina quoque ex quibus galeros et sportulas texere solent homines. haec omnia studia ad lanificium pertinent.

---

Hugo of St. Victor, DIDASCALICON. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/hugo.html.
