# Didascalicon 2.1.70-75

Hugo of St. Victor, Didascalicon, 2.1.70 to 2.1.75. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hugo-of-st-victor/didascalicon/2.1.70

CAPUT XXII Secunda: armatura. Secunda est armatura. arma aliquando quaelibet instrumenta dicuntur, sicut dicimus arma belli, arma navis, id est, instrumenta belli et navis. ceterum proprie arma sunt quibus tegimur, ut scutum, thorax, galea, vel quibus percutimus, ut gladius, bipennis, sarisa. tela autem sunt quibus iaculari possumus, ut hasta, sagitta. dicta autem arma ab armo, [761A] id est, bracchio, quia bracchium muniunt quod ictibus opponere solemus. tela autem dicuntur a Graeco telon, id est, longum, eo quod longa sint huiusmodi, unde et protelare, id est, prolongare dicitur. armatura igitur quasi instrumentalis scientia dicitur, non tantum ideo quod instrumentis operando utatur, quantum quod de praeiacenti alicuius massae materia aliquod, ut ita dicam, instrumentum efficiat. ad hanc omnis materia lapidum, lignorum, metallorum, harenarum, argillarum pertinet. haec duas habet species, architectonicam et fabrilem. architectonica dividitur in caementariam, quae ad latomos et caementarios, et in carpentariam, quae ad carpentarios et tignarios pertinet, aliosque huiusmodi utriusque artifices, in dolabris et securibus, lima et assiculo, [761B] serra et terebro, runcinis, artavis, trulla, examussi, polientes, dolantes, sculpentes, limantes, scalpentes, compingentes, linientes in qualibet materia, luto, latere, lapide, ligno, osse, sabulo, calce, gypso, et si qua sunt similia operantium. fabrilis dividitur in malleatoriam, quae feriendo massam in formam extendit, et in exclusoriam, quae fundendo massam in formam redigit. unde exclusores dicti sunt, qui de confusione massae noverunt formam vasis exprimere. CAPUT XXIII Tertia: navigatio. Navigatio continet omnem in emendis, vendendis, mutandis, domesticis sive peregrinis mercibus negotiationem. haec rectissime quasi quaedam sui generis rhetorica est, [761C] eo quod huic professioni eloquentia maxime sit necessaria. unde et hic qui facundiae praeesse dicitur, Mercurius, quasi mercatorum kirrius, id est, Dominus appellatur. haec secreta mundi penetrat, litora invisa adit, deserta horrida lustrat, et cum barbaris nationibus et linguis incognitis commercia humanitatis exercet. huius studium gentes conciliat, bella sedat, pacem firmat, et privata bona ad communem usum omnium immutat.

---

Hugo of St. Victor, DIDASCALICON. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/hugo.html.
