Latin
2.1.82 to 2.1.87
Hugo of St. Victor, Didascalicon 2.1.82-87
Not analysed yet
CAPUT XXVI Sexta: medicina. [762C] Medicina dividitur in duas partes, occasiones et operationes. occasiones sex sunt: aer, motus et quies, inanitio et repletio, cibus et potus, somnus et vigiliae, et accidentia animae. quae ideo occasiones esse dicuntur, quia faciunt et conservant sanitatem, si temperata fuerint; si intemperata fuerint, infirmitatem. accidentia animae ideo dicuntur occasio sanitatis vel infirmitatis, quia aliquando vel commovent calorem impetuose, ut ira, vel leniter, ut delectationes, vel attrahunt et celant aut impetuose, ut terror et timor, aut leniter, ut angustia. et sunt quae commovent naturalem virtutem intus et extra, ut est tristitia. omnis operatio medicinae aut intus fit aut extra: intus, ut ea quae ore, naribus, auribus sive ano intromittuntur, ut potiones, vomitationes, pulveres etc. ,quae bibendo, vel masticando, vel attrahendo sumuntur; [762D] foris, ut epitimata, cataplasmata, emplastra, chirurgia, quae duplex est: in carne, ut incidere, suere, urere; in osse, ut solidare et iuncturae reddere. nec moveat quemquam quod cibum et potum inter attributa medicinae annumero, quae superius venationi attribui, quia secundum diversos respectus hoc factum est. vinum namque in botro agriculturae est, in peno, celararii, in gustu, medici. similiter ciborum apparatus ad pistrinum, macellum, coquinam pertinet; virtus saporis, ad medicinam. CAPUT XXVII Septima: theatrica. Theatrica dicitur scientia ludorum a theatro ubi populus ad ludendum convenire solebat, non quia in theatro tantum ludus fieret, sed quia celebrior locus fuerat ceteris. [763A] fiebant autem ludi alii in theatris, alii in gabulis, alii in gymnasiis, alii in amphicircis, alii in arenis, alii in conviviis, alii in fanis. in theatro gesta recitabantur vel carminibus, vel personis, vel larvis, vel oscillis in gabulis choreas ducebant et saltabant. in gymnasiis luctabantur. in amphicircis cursu certabant vel pedum, vel equorum, vel curruum, in arenis pugiles exercebantur. in conviviis, rhythmis et musicis instrumentis et odis psallebant et alea ludebant. in fanis tempore solemni deorum laudes canebant. ludos vero idcirco inter legitimas actiones connumerabant, quia temperato motu naturalis calor nutritur in corpore, et laetitia animus reparatur; vel, quod magis videtur, [763B] quia necesse fuit populum aliquando ad ludendum convenire, voluerunt determinata esse loca ludendi, ne in diversoriis conventicula facientes probrosa aliqua aut facinorosa perpetrarent.