# Didascalicon 3.1.20-28

Hugo of St. Victor, Didascalicon, Book 3, lines 3.1.20-3.1.28. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hugo-of-st-victor/didascalicon/3.1.20

CAPUT VI
[770C] Quid sit necessarium studio.
Tria sunt studentibus necessaria: natura, exercitium, disciplina. in natura consideratur ut facile audita percipiat et percepta firmiter retineat; in exercitio, ut labore et sedulitate naturalem sensum excolat; in disciplina, ut laudabiliter vivens mores cum scientia componat. de his tribus per singula modo introductionis pauca perstringemus.
CAPUT VII
[771B] Hoc ad naturam de ingenio.
Qui doctrinae operam dant, ingenio simul et memoria pollere debent, quae duo in omni studio et disciplina ita sibi cohaerent, ut si desit alterum, neminem alterum ad perfectum ducere possit, sicut nulla prodesse possunt lucra ubi deest custodia, et incassum receptacula munit qui quod recondat non habuerit. ingenium invenit et memoria custodit sapientiam. [771C] ingenium est vis quaedam naturaliter animo insita per se valens. ingenium a natura proficiscitur, usu iuvatur, immoderato labore retunditur, et temperato acuitur exercitio. unde satis eleganter a quodam dictum est: Volo tandem tibi parcas, labor est in chartis, curre per aera. duo sunt quae ingenium exercent: lectio et meditatio. lectio est, cum ex his quae scripta sunt, regulis et praeceptis informamur. trimodum est lectionis genus: docentis, discentis, vel per se inspicientis. dicimus enim 'lego librum illi,' et 'lego librum ab illo,' et 'lego librum.' in lectione maxime consideranda sunt ordo et modus.
CAPUT VIII
De ordine legendi.
Ordo consideratur alius in disciplinis, ut si dixerim grammaticam dialectica antiquiorem vel arithmeticam priorem musica, [771D] alius in libris, ut si dixero Catilinarium Iugurthino priorem, alius in narratione, quae est in continua serie, alius in expositione. ordo in disciplinis attenditur secundum naturam, in libris secundum personam auctoris vel subiectam materiam, in narratione secundum dispositionem, quae duplex est; naturalis, videlicet quando res eo refertur ordine quo gesta est, et artificialis, id est, quando id quod postea gestum est prius narratur, et quod prius, postmodum dicitur, in expositione consideratur ordo secundum inquisitionem. expositio tria continet, litteram, sensum, sententiam. littera est congrua ordinatio dictionum, quod etiam constructionem vocamus. sensus est facilis quaedam et aperta significatio, quam littera prima fronte praefert. [772A] sententia est profundior intelligentia, quae nisi expositione vel interpretatione non invenitur. in his ordo est, ut primum littera, deinde sensus, deinde sententia inquiratur. quo facto, perfecta est expositio.

---

Hugo of St. Victor, DIDASCALICON. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/hugo.html.
