# Didascalicon 3.1.29-34

Hugo of St. Victor, Didascalicon, Book 3, lines 3.1.29-3.1.34. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hugo-of-st-victor/didascalicon/3.1.29

CAPUT IX
De modo legendi.
Modus legendi in dividendo constat. omnis divisio incipit a finitis, et ad infinita usque progreditur. omne autem finitum magis notum est et scientia comprehensibile. doctrina autem ab his quae magis nota sunt incipit, et per eorum notitiam ad scientiam eorum quae latent pertingit. praeterea ratione investigamus, ad quam proprie pertinet dividere, quando ab universalibus ad particularia descendimus dividendo [772B] et singulorum naturas investigando. omne namque universale magis est determinatum suis particularibus. quando ergo discimus, ab his incipere debemus quae magis sunt nota et determinata et complectentia, sicque paulatim descendendo, et per divisionem singula distinguendo, eorum quae continentur naturam investigare.
CAPUT X
De meditatione.
Meditatio est cogitatio frequens cum consilio, quae causam et originem, modum et utilitatem uniuscuiusque rei prudenter investigat. meditatio principium sumit a lectione, nullis tamen stringitur regulis aut praeceptis lectionis. delectatur enim quodam aperto decurrere spatio, ubi liberam contemplandae veritati aciem affigat, et nunc has, [772C] nunc illas rerum causas perstringere, nunc autem profunda quaeque penetrare, nihil anceps, nihil obscurum relinquere. principium ergo doctrinae est in lectione, consummatio in meditatione, quam si quis familiarius amare didicerit eique saepius vacare voluerit, iucundam valde reddit vitam, et maximam in tribulatione praestat consolationem. ea enim maxime est, quae animam a terrenorum actuum strepitu segregat, et in hac vita etiam aeternae quietis dulcedinem quodammodo praegustare facit. cumque iam per ea quae facta sunt eum qui fecit omnia quaerere didicerit et intelligere, tunc animum pariter et scientia erudit et laetitia perfundit, unde fit ut maximum in meditatione sit oblectamentum. tria sunt genera meditationis. [772D] unum constat in circumspectione morum, aliud in scrutatione mandatorum, tertium in investigatione divinorum operum. mores sunt in vitiis et virtutibus. mandatum divinum, aliud praecipiens, aliud promittens, aliud terrens. opus Dei est, et quod creat potentia, et quod moderatur sapientia, et quod cooperatur gratia. quae omnia, quanta sint admiratione digna, tanto magis quisque novit, quanto attentius Dei mirabilia meditari consuevit.

---

Hugo of St. Victor, DIDASCALICON. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/hugo.html.
