# Didascalicon 3.1.35-40

Hugo of St. Victor, Didascalicon, Book 3, lines 3.1.35-3.1.40. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hugo-of-st-victor/didascalicon/3.1.35

CAPUT XI
De memoria.
De memoria hoc maxime in praesenti praetermittendum non esse existimo, quod sicut ingenium dividendo investigat et invenit, ita memoria colligendo custodit. oportet ergo ut, quae discendo divisimus, commendanda memoriae colligamus. colligere est ea de quibus prolixius vel scriptum vel disputatum est [773A] ad brevem quandam et compendiosam summam redigere, quae a maioribus epilogus, id est, brevis recapitulatio supradictorum appellata est. habet namque omnis tractatio aliquod principium, cui tota rei veritas et vis sententiae innititur, et ad ipsum cuncta alia referuntur. hoc quaerere et considerare colligere est. unus fons est et multi rivuli, quid anfractus fluminum sequeris? tene fontem et totum habes. hoc idcirco dico, quoniam memoria hominis hebes est et brevitate gaudet, et, si in multa dividitur, fit minor in singulis. debemus ergo in omni doctrina breve aliquid et certum colligere, quod in arcula memoriae recondatur, unde postmodum, cum res exigit, reliqua deriventur. hoc etiam saepe replicare et de ventre memoriae ad palatum revocare necesse est, [773B] ne longa intermissione obsoleat. unde rogo te, o lector, ne nimium laeteris si multa legeris, sed si multa intellexeris nec tantum intellexeris sed retinere potueris. alioquin nec legere multum prodest, nec intelligere. quare superius me dixisse recolo eos qui doctrinae operam dant ingenio et memoria indigere.
CAPUT XII
De disciplina.
Sapiens quidam cum de modo et forma discendi interrogaretur: Mens, inquit, humilis, studium quaerendi, vita quieta, scrutinium tacitum, paupertas, terra aliena, haec reserare solent multis obscura legendi. audierat, puto, quod dictum est: Mores ornant scientiam, [773C] et ideo praeceptis legendi, praecepta quoque vivendi, adiungit, ut et modum vitae suae et studii sui rationem lector agnoscat. illaudabilis est scientia quam vita maculat impudica. et idcirco summopere cavendum ei qui quaerit scientiam, ut non negligat disciplinam.

---

Hugo of St. Victor, DIDASCALICON. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/hugo.html.
