# Didascalicon 3.1.8-10

Hugo of St. Victor, Didascalicon, Book 3, lines 3.1.8-3.1.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hugo-of-st-victor/didascalicon/3.1.8

CAPUT III
[768A] Quae artes praecipue legendae sint.
Ex his autem omnibus scientiis supra enumeratis, septem specialiter discreverant antiqui in studiis suis ad opus erudiendorum, in quibus tantam utilitatem esse prae ceteris omnibus perspexerunt, ut, quisquis harum disciplinam firmiter percepisset, ad aliarum notitiam postea inquirendo magis et exercendo quam audiendo perveniret. sunt enim quasi optima quaedam instrumenta et rudimenta quibus via paratur animo ad plenam philosophicae veritatis notitiam. hinc trivium et quadrivium nomen accepit, eo quod his, quasi quibusdam viis, vivax animus ad secreta sophiae introeat. nemo tunc temporis nomine magistri dignus videbatur, qui non harum septem scientiam profiteri posset. [768B] Pythagoras quoque hanc in studiis suis consuetudinem servasse legitur, ut usque ad septenium, secundum numerum videlicet septem liberalium artium, nullus discipulorum suorum de his quae ab ipso dicebantur rationem poscere auderet, sed fidem dare verbis magistri quousque omnia audivisset, sicque iam per semetipsum rationem eorum posset invenire. has septem tanto studio quidam didicisse leguntur, ut plane omnes ita in memoria tenerent, ut, quascunque scripturas deinde ad manum sumpsissent, quascumque quaestiones solvendas aut comprobandas proposuissent, ex his regulas et rationes ad definiendum id de quo ambigeretur folia librorum revolvendo non quaererent, sed statim singula corde parata haberent. [768C] hinc profecto accidit tot eo tempore fuisse sapientes ut plura ipsi scriberent quam nos legere possimus. scholares vero nostri aut nolunt aut nesciunt modum congruum in discendo servare, et idcirco multos studentes, paucos sapientes invenimus. mihi vero videtur non minori cura providendum esse lectori, ne in studiis inutilibus operam suam expendat quam ne in bono et utili proposito tepidus remaneat. malum est bonum negligenter agere, peius est in vanum labores multos expendere. sed quia non omnes hanc discretionem habere possunt, ut intelligant quid sibi expediat, idcirco, quae scripturae mihi utiliores videantur, lectori breviter demonstrabo, ac deinde de modo quoque discendi pauca adnectam.

---

Hugo of St. Victor, DIDASCALICON. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/hugo.html.
