# Didascalicon 4.1.12-17

Hugo of St. Victor, Didascalicon, 4.1.12 to 4.1.17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hugo-of-st-victor/didascalicon/4.1.12

CAPUT III De auctoribus divinorum librorum. Quinque libros legis Moyses scripsit. libri Iosue, idem Iosue, cuius nomine inscribitur, auctor fuisse creditur. librum Iudicum a Samuele editum dicunt. primam partem libri Samuel ipse Samuel scripsit, sequentia vero usque ad calcem, David. [780A] malachim Ieremias primum in unum volumen collegit, nam antea sparsus erat per singulorum regum historias. Isaias, Ieremias, Ezechiel, singuli suos libros fecerunt qui inscripti sunt nominibus eorum. liber etiam duodecim prophetarum auctorum suorum nominibus praenotatur, quorum nomina sunt Osee, Ioel, Amos, Abdias, Ionas, Michaeas, Nahum, Habacuc, Sophonias, Aggaeus, Zacharias et Malachias. qui propterea minores dicuntur, quia sermones eorum breves sunt, unde et uno volumine comprehenduntur. Isaias autem et Ieremias et Ezechiel et Daniel, hi quattuor maiores sunt singuli suis voluminibus distincti. librum Iob, alii Moysen, alii unum ex prophetis, nonnulli ipsum Iob scripsisse credunt. [780B] librum Psalmorum David edidit, Esdras autem postea Psalmos ita ut nunc sunt ordinavit et titulos addidit. Parabolas autem et Ecclesiastem et Cantica canticorum Salomon composuit. Daniel sui libri auctor fuit. liber Esdrae auctoris sui titulo praenotatur, in cuius textu eiusdem Esdrae Nehemiaeque sermones pariter continentur. librum Esther Esdras creditur conscripsisse. liber Sapientiae apud Hebraeos nusquam est, unde et ipse titulus Graecam magis eloquentiam redolet. hunc quidam Iudaei Philonis esse affirmant. librum Ecclesiasticum certissime Iesus filius Sirac Ierusolymita, nepos Iesu sacerdotis magni, cuius meminit Zacharias, composuit. hic apud Hebraeos reperitur, sed inter apocryphos habetur. Iudith vero et Tobi et libri Machabaeorum, [780C] quorum, ut testatur Hieronymus, secundus magis Graecus esse probatur, quibus auctoribus scripti sint minime constat. CAPUT IV Quid sit bibliotheca. Bibliotheca a Graeco nomen accepit, eo quod ibi libri recondantur. nam biblio librorum, teca repositio interpretatur. bibliothecam Veteris Testamenti Esdras scriba post incensam legem a Chaldaeis, dum Iudaei regressi sunt in Ierusalem, divino afflatus spiritu reparavit, cunctaque legis ac prophetarum volumina quae fuerant a gentibus corrupta correxit, totumque Vetus Testamentum in xxii libros constituit, ut tot libri essent in lege quot habebantur et litterae. porro quinque litterae duplices apud Hebraeos sunt: caph, mem, nun, phe, sade. aliter enim per has scribunt principia [780D] medietatesque verborum, aliter fines. unde et quinque libri a plerisque duplices aestimantur: Samuel, malachim, dabrehiamin, Esdras, Ieremias cum cynoth, id est, lamentationibus suis.

---

Hugo of St. Victor, DIDASCALICON. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/hugo.html.
