# Didascalicon 4.1.31

Hugo of St. Victor, Didascalicon, Book 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hugo-of-st-victor/didascalicon/4.1.31

Daniel apud Hebraeos non inter prophetas sed inter hagiographos habetur. hunc secundum lxx interpretes catholica ecclesia non legit, eo quod multum a veritate discordet. [783D] Daniel maxime et Esdras propheta et una pars Ieremiae, Hebraicis quidem litteris, sed Chaldaico sermone conscripti sunt. Iob quoque cum Arabica lingua plurimam habet societatem. Daniel apud Hebraeos nec Susannae habet historiam, nec hymnum trium puerorum, nec Belis draconisque fabulas. Paralipomenon Graece dicitur, quod nos praetermissorum vel reliquorum dicere possumus, quia ea quae in lege vel regum libris, vel omissa vel non plene relata sunt, in isto summatim ac breviter explicantur. hic Hebraice dicitur, dabrehiamin, quod interpretatur verba dierum, quod significantius chronicon totius divinae historiae possumus appellare. liber Esdrae unus est, in quo eiusdem Esdrae Nehemiaeque sermones sub uno volumine continentur. [784A] secundus, tertius et quartus apocryphi sunt. liber qui Sapientia Salomonis inscribitur ideo Sapientia vocatur, quia in eo Christi adventus qui est Sapientia Patris et passio eius evidenter exprimitur. liber Iesu filii Sirach ideo Ecclesiasticus dicitur, quod de totius ecclesiae disciplina religiosae conversationis magna cura et ratione sit editus. de his duobus Hieronymus sic dicit: Fertur Panaeretus Iesu filii Sirach liber, et alius pseudographus qui Sapientia Salomonis inscribitur, quorum priorem Hebraicum repperi, non Ecclesiasticum ut apud Latinos, sed Parabolas praenotatum. cui iuncti erant Ecclesiastes et Canticum canticorum, ut similitudinem Salomonis, non solum librorum numero, sed etiam materiarum genere coaequaret. secundus apud Hebraeos nusquam est, [784B] quia et ipse stylus Graecam eloquentiam redolet. et nonnulli scriptorum veterum hunc esse Iudaei Philonis affirmant. sicut ergo Iudith et Tobi et Machabaeorum libros legit quidem eos ecclesia, sed inter canonicas scripturas non recipit, sic et haec duo volumina legat ad aedificationem plebis, non auctoritatem ecclesiasticorum dogmatum confirmandam. quomodo igitur viginti duo elementa sunt per quae Hebraice scribimus omne quod loquimur, et eorum initiis vox humana comprehenditur, ita viginti duo volumina supputantur, quibus quasi litteris et exordiis in Dei doctrina, tenera adhuc et lactens viri iusti eruditur infantia. quidam historiam Ruth et Lamentationes Ieremiae seorsum per se inter hagiographa computantes, [784C] et hos duos praecedentibus xxii addentes, xxiiii veteris legis libros numerant sub figura et numero xxiiii seniorum, qui in Apocalypsi Agnum adorant.

---

Hugo of St. Victor, DIDASCALICON. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/hugo.html.
