# Didascalicon 5.1.11-16

Hugo of St. Victor, Didascalicon, 5.1.11 to 5.1.16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hugo-of-st-victor/didascalicon/5.1.11

CAPUT IV De septem regulis. Illud quoque diligenter attendendum est, quod septem esse inter ceteras regulas locutionum sanctarum scripturarum quidam sapientes dixerunt. prima regula est de Domino et eius corpore, quae de uno ad unum loquitur, atque in una persona modo caput, modo corpus ostendit, sicut Isaias ait: 'Induit me Dominus vestimento salutari quasi sponsum decoratum corona, et quasi sponsam ornatam monilibus suis.' in una enim persona duplici vocabulo nominata, et caput, id est, sponsum, et ecclesiam, id est, sponsam manifestavit. [791C] proinde notandum est in scripturis, quando specialiter caput scribitur, quando et caput et corpus, aut quando ex utroque transeat ad utrumque, aut ab altero ad alterum, sicque quid capiti, quid corpori conveniat, prudens lector intelligat. Secunda regula est de Domini corpore vero et permixto. nam videntur quaedam convenire uni personae, quod tamen non est unius, ut est illud: 'Puer meus es tu Israel, ecce delevi ut nubem iniquitates tuas, et sicut nebulam peccata tua. convertere ad me, et rediman te.' hoc ad unum non congruit. nam altera pars est cui peccata delevit et cui dicit: 'Meus es tu,' et altera cui dicit. 'Convertere ad me, et redimam te,' qui si convertantur, peccata eorum delentur. [791D] per hanc enim regulam sic ad omnes loquitur scriptura, ut et boni redarguantur cum malis, et mali laudentur pro bonis, sed quid ad quem pertineat, qui prudenter legerit discet. Tertia regula est de littera et spiritu, id est, de lege et gratia: lege per quam praecepta facienda admonentur, gratia per quam ut operemur iuvamur, vel quod lex non tantum historice, sed etiam spiritualiter sentienda sit. namque et historice oportet fidem tenere, et spiritualiter legem intelligere. Quarta regula est de specie et genere, per quam pars pro toto, et totum pro parte accipitur, veluti si uni populo vel civitati loquatur Deus, et tamen intelligatur omnem contingere mundum. nam licet adversus unam civitatem Babyloniam per Isaiam prophetam Dominus comminetur, [792A] tamen dum contra eam loquitur, transit ad genus de specie, et convertit contra totum mundum sermonem. certe si non diceret adversus universum orbem, non adderet infra generaliter: 'Et disperdam omnem terram et visitabo super orbis mala', et cetera quae sequuntur ad internecionem mundi pertinentia. unde et adiecit: 'Hoc est consilium quod cogitavi super omnem terram, et haec manus extenta super omnes gentes.' item postquam sub persona Babyloniae arguit universum mundum, rursus ad eandem quasi de genere ad speciem reveritur, dicens quae eidem civitati specialiter contigerunt: 'Ecce ego suscitabo super eos Medos.' nam regnante Balthasar, [792B] a Medis obtenta est Babylonia. sic ex persona unius Aegypti totum vult intelligere mundum dicendo: 'Et concurrere faciam Aegyptios adversus Aegyptios, regnum adversus regnum,' cum Aegyptus non multa regna, sed unum describitur habuisse regnum.

---

Hugo of St. Victor, DIDASCALICON. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/hugo.html.
