# Didascalicon 5.1.17-19

Hugo of St. Victor, Didascalicon, 5.1.17 to 5.1.19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hugo-of-st-victor/didascalicon/5.1.17

Quinta regula est de temporibus, per quam aut pars maxima temporis per partem minorem inducitur, aut pars minima temporis per partem maiorem intelligitur. sic est de triduo Dominicae sepulturae, dum nec tribus plenis diebus ac noctibus iacuerit in sepulcro, sed tamen a parte totum triduum accipitur. vel sicut illud quod quadringentis annis praedixerat Deus filios Israel in Aegypto servituros et sic inde egressuros, [792C] qui tamen dominante Ioseph Aegypto dominati sunt, nec statim post quadringentos annos egressi sunt, ut fuerat repromissum, sed quadringentis triginta peractis, ab Aegypto recesserunt. est et alia de temporibus figura, per quam quaedam quae futura sunt, quasi iam gesta narrantur, ut est illud: 'Foderunt manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea et diviserunt sibi vestimenta mea,' et his similia, in quibus futura, tamquam si iam facta sint, ita dicuntur. sed cur quae adhuc facienda erant, iam facta narrantur? quia ea quae nobis futura sunt, apud Dei aeternitatem iam facta sunt. quapropter quando aliquid faciendum esse pronuntiatur, secundum nos dicitur. quando vero quae futura sunt iam facta dicuntur, [792D] secundum Dei aeternitatem accipienda sunt, apud quem iam omnia facta sunt quae futura sunt. Sexta regula est de recapitulatione. recapitulatio enim est dum scriptura redit ad illud cuius narratio iam transierat, sicut cum filios filiorum Noe scriptura commemorasset, dixit illos fuisse in linguis et gentibus suis, et tamen postea quasi hoc etiam in hoc ordine temporum requiritur: 'Erat,' inquit, 'omnis terra labium unum, et vox una omnibus erat.' quomodo ergo secundum suas gentes et secundum suas linguas erant, si una lingua erat omnibus, nisi quia ad illud quod iam transierat recapitulando est reversa narratio? Septima regula est de diabolo et eius corpore, qua saepe dicuntur ipsius capitis, quae suo magis conveniunt corpori. saepe vero videntur eius dicta membrorum, [793A] et non nisi capiti congruunt. ex nomine quippe corporis intelligitur caput, ut est illud in evangelio de zizaniis tritico admixtis, dicente Domino: 'Inimicus homo hoc fecit,' hominem ipsum diabolum vocans, et ex nomine corporis caput designans. item ex nomine capitis significatur corpus sicut in evangelio dicitur: 'Duodecim vos elegi, et unus ex vobis diabolus est,' Iudam utique indicans, quia diaboli corpus fuit. apostata quippe angelus omnium caput est iniquorum, et huius capitis corpus sunt omnes iniqui, sicque cum membris suis unus est, ut saepe quod corpori eius dicitur, ad eum potius referatur; rursum quod illi, ad membra ipsius iterum derivetur, [793B] sicut in Isaia, ubi dum contra Babyloniam, hoc est, contra diaboli corpus multa dixisset sermo propheticus, rursus ad caput, id est, ad diabolum oraculi sententiam derivat, dicens: 'Quomodo cecidisti de caelo, Lucifer, qui mane oriebaris,' et cetera.

---

Hugo of St. Victor, DIDASCALICON. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/hugo.html.
