# Didascalicon 5.1.31-32

Hugo of St. Victor, Didascalicon, 5.1.31 to 5.1.32. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hugo-of-st-victor/didascalicon/5.1.31

Hoc exemplum ideo apposui, ut ostenderem eis, qui in disciplina non litteraturae, sed virtutum positi sunt, non oportere lectionem esse fastidio, sed oblectamento. nam et Propheta: Non novi, inquit, litteraturam, sive negotiationem, introibo in potentiam Domini; Domine, memorabor iustitiae tuae solius. Deus, docuisti me a iuventute. qui enim ad occupationem scripturas et, ut ita dicam, ad afflictionem spiritus legit, non philosophatur, sed negotiatur, vixque tam vehemens et indiscreta intentio vitio superbiae carere valet. quid autem de lectione simplicis Pauli dicam, qui ante implere legem voluit quam discere? [796A] quae nobis profecto satis exemplo esse potest, non auditores, neque lectores legis, sed factores potius iustos esse ante Deum. Considerandum praeterea est, quod lectio duobus modis animo fastidium ingerere solet et affligere spiritum; et qualitate videlicet, si obscurior fuerit, et quantitate, si prolixior exstiterit. in quo utroque magno uti moderamine oportet, ne quod ad refectionem quaesitum est sumatur ad suffocationem. sunt qui omnia legere volunt. tu noli contendere. sufficiat tibi. nihil tua interest, annon omnes legeris libros. infinitus est librorum numerus, tu noli sequi infinita. ubi finis non est, requies esse non potest. ubi requies non est, pax nulla est. ubi pax non est, Deus habitare non potest. [796B] In pace, inquit Propheta, factus est locus eius, et in Sion habitatio eius. In Sion, sed in pace; esse Sion oportet, sed pacem non amittere. contemplare, et occupari noli. noli avarus esse, ne forte semper egeas. audi Salomonem, audi Sapientem, et disce prudentiam. Fili mi, inquit, amplius his ne requiras; faciendi plures libros, nullus est finis, frequensque meditatio carnis afflictio est. ubi ergo est finis? finem loquendi omnes pariter audiamus. Deum time, et mandata eius observa: hoc est omnis homo.

---

Hugo of St. Victor, DIDASCALICON. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/hugo.html.
