# Didascalicon 5.1.36-38

Hugo of St. Victor, Didascalicon, 5.1.36 to 5.1.38. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hugo-of-st-victor/didascalicon/5.1.36

CAPUT IX De quattuor gradibus. Quattuor sunt in quibus nunc exercetur vita iustorum et, quasi per quosdam gradus ad futuram perfectionem sublevatur, videlicet lectio sive doctrina, meditatio, oratio, et operatio. quinta deinde sequitur, contemplatio, in qua, quasi quodam praecedentium fructu, in hac vita etiam quae sit boni operis merces futura praegustatur. [797B] unde Psalmista, cum de iudiciis Dei loqueretur, commendans ea statim subiunxit: In custodiendis illis retributio est multa. de his quinque gradibus primus gradus, id est, lectio, incipientium est, supremus, id est, contemplatio, perfectorum. et de mediis quidem quanto plures quis ascenderit, tanto perfectior erit. verbi gratia: prima, lectio, intelligentiam dat; secunda, meditatio, consilium praestat; tertia, oratio petit; quarta, operatio quaerit; quinta, contemplatio invenit. si ergo legis et intelligentiam habes et nosti iam quid faciendum sit, initium boni est, sed adhuc tibi non sufficit, nondum perfectus es. scande itaque in arcem consilii, [797C] et meditare qualiter implere valeas quod faciendum esse didicisti. multi enim scientiam habent, sed pauci sunt qui noverunt qualiter scire oporteat. rursus, quoniam consilium hominis sine divino auxilio infirmum est et inefficax, ad orationem erigere, et eius adiutorium pete, sine quo nullum potes facere bonum, ut videlicet ipsius gratia, quae praeveniendo te illuminavit, subsequendo etiam pedes tuos dirigat in viam pacis, et quod in sola adhuc voluntate est ad effectum perducat bonae operationis. deinde restat tibi, ut ad bonum opus accingaris, ut quod orando petis operando accipere merearis. tecum operari vult Deus. non cogeris, sed iuvaris. si solus tu, nil perficis, si solus Deus operatur, nil mereris. operetur ergo Deus ut possis; opereris et tu, ut aliquid merearis. [797D] via est operatio bona qua itur ad vitam. qui viam hanc currit, vitam quaerit. confortare et viriliter age. habet haec via praemium suum. quoties eius laboribus fatigati, superni respectus gratia illustramur, gustantes et videntes quoniam suavis est Dominus. sicque fit quod supradictum est, quod oratio quaerit, contemplatio invenit.

---

Hugo of St. Victor, DIDASCALICON. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/hugo.html.
